Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
num sibi et ecclesiae advocavit Longobardorum tempore
Desiderii regis eorum, et quod Carolus ab eo recepit
imperii dignitatem; non obstante, quod Michael imperabat
apud Constantinopolim. Propter quod dicunt, quod
omnes, qui fuerunt Romanorum imperatores post ipsum, et
ipse, advocati ecclesiae sunt, et debent ab ecclesia
advocari. Ex quo etiam sequeretur illa dependentia, quam
concludere volunt. Et ad hoc infringendum dico, quod nihil
dicunt; usurpatio enim juris non facit jus. Nam si sic,
eodem modo auctoritas ecclesiae probaretur dependere ab
imperatore, postquam Otto imperator Leonem papam
restituit et Benedictum deposuit nec non in exilium in
Saxoniam duxit.
XVI. Marsilius Patavinus. — Defensor pacis. —
Omkr. 1324, — Utdrag (hänvisningarna till den föregående
bevisningen utelemnade).
Diet. III cap. 2. De conclusionum quarun<$m
expli-cita illatione, ad determinata in prioribus dictionibus de
necessitate sequentium, quarum attentione facilius assequi
possunt principantes et subditi finem per hunc librum
intentum. Harum autem inferendarum conclusionum hanc
primam ponemus:
1. Solam divinam seu canonicam scripturam, et ad
ipsam per necessitatem sequentem quamcunque, ipsiusque
interpretationem ex communi concilio fidelium factam,
veram esse, ad aeternam beatitudinem consequendam
ne-cesse credere, si alicui debite proponatur.
2. Legis divinae dubias diffinire sententias, in his
praesertim, qui Christianae fidei vocantur articuli,
reliquisque credendis de necessitate salutis aeternae, solum
generale concilium fidelium aut illius valentiorem
multitudinem sive partem determinare debere, nullumque aliud
partiale collegium aut personam singularem, cujuscunque
conditionis exsistat, iam dictae determinationis
auctoritatem habere.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>