Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
panetarius Franciae, Gaufridus de Capella, Hugo de
Bau-ceio, Gaufridus de Poenciaco, Robertus de Pissiaco, Gaeo
de Pissiaco, Guido Maliuicini, Guido de Caprosia, et alii
barones et milites, qui domini regis Franciae interfuerunt
colloquio apud Sanctum Dionysium habito, salutem et
reverentiam tam debitam quam devotam. Sanctitatem
vestram volumus non latere, quod, cum dominus rex et
antecessores ipsius et nostri jura ecclesiarum in regno
Franciae servaverint fideliter et devote, in quo idem
dominus rex et nos eorum studemus vestigiis inhaerere, nunc
praelati et personae aliae ecclesiasticae novis
gravaminibus contra eundem dominum regem, patronum ipsarum,
insurgunt, ea, quae antecessoribus ejus et ipsi a longe
retroactis temporibus debuerunt, voluntate propria
denegantes et nova quaedam ab ipso et ejus hominibus
extorquere volentes. Cum enim Rhemensis archiepiscopus
et Bellovacensis episcopus homines ejus sint legii et
fideles et ab ipso per homagium teneant sua temporalia in
paritate et baronia, in hanc contra ipsum insurrexerunt
audaciam, quod in sua curia jam nolunt de temporalibus
respondere nec in sua curia jus facere vel etiam
exspectare, archiepiscopum Turonensem, abbates, et priores suae
provinciae in ejusdem domini regis et aliorum dominorum
curiis respondere de temporalibus non permittunt, eo modo
quo regum aliorum, Henrici, Richardi, Philippi, Ludovici
temporibus eos liquidum est respondisse in praedictis, et
aliis pluribus, prout vestra paternitas per latores
praesentium poterit edoceri, supradicti praelati atque alii et
personae aliae ecclesiasticae regni Franciae eundem
dominum regem, nos, homines nostros et alios nituntur
multipliciter aggravare et novas consuetudines imponere, quae
nos, qui jura ecclesiae cum eodem domino rege servare
volumus, ut devoti filii, et fovere, non possemus
aequanimiter sustinere. Idcirco vestrae supplicamus paternitati,
quatenus dominum regem, regni dignitates et nostras
illibatas servare velitis, eo modo quo nostrorum
antecessorum fuerunt temporibus observatae, scientes, quod talia
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>