Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
fuerint, solvat quilibet pro parte, in qua succumbet. Qui
vero in litis principio reddere pignora non poterunt, dent
fidejussores idoneos, et si nec illos dare valuerint,
juramentis propriis committatur. Super debitis vero, de
quibus controversiam non referunt debitores, placet nobis,
quod precipiat curia simpliciter, et pena aliqua non
adjecta, solvi debita certa die; quod si factum non fuerit,
de bonis debitorum creditoribus legitime satisfiat.
30. Si quis autem, ab alio ex facto proprio vel dicto
conventus, factum suum proprium sive dictum post
juramentum prestitum in judicio negare presumpserit et,
legitima probatione convictus, fuerit condempnatus, beneficium
appellationis amittat.
31. Omnes autem baillivos nostros majores et
minores finito officio remanere volumus, vel saltem
procuratorem sufficientem dimittere, in ipsa baillivia per
quinquaginta dies, ut de se conquerentibus coram illis
respondeant, quibus hoc committetur.
32. Ceterum ordinationem factam in perpetuum de
Judeis observari districte precipimus, que talis est: Judei
cessent ab usuris et blasphemiis, sortilegiis et
characteribus; et tam Talemus quam alii libri, in quibus
inveniuntur blasphemie, comburantur, et Judei, qui hoc servare
noluerint, expellantur, et transgressores legitime
puniantur. Et vivant omnes Judei de laboribus manuum suarum
vel de negociationibus sine terminis vel usuris.
33. Preterea statutum, olim de consilio baronum
nostrum apud Meledunum editum, observari precipimus
firmiter et teneri, videlicet quod nullum debitum haberi
faciant barones, senescalli vel alie quecumque persone
Judeis. Nec aliquis in toto regno nostro Judeum retineat
alterius dominii, nec impediat, quominus aliquis Judeum
suum possit capere tamquam proprium suum servum,
quan-tumcumque sub alterius dominio fecerit ipse moram. De
christianis vero, sicut in eodem statuto continetur,
prohibemus districte, quod nullas usuras haberi faciant
barones, senescalli nostri vel alie quecumque persone eisdem.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>