Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
dictorum regnorum nostrorum, pro omni servitio et
consuetudine, quod pro ipsis facere deberemus, salvo per
omnia denario beati Petri, ecclesia Romana mille marcas
sterlingorum percipiat annuatim, scilicet in festo sancti
Michaelis quingentas marcas, et in pascha quingentas
marcas: septingentas scilicet pro regno Anglie, et
trecentas pro regno Ibernie; salvis nobis et heredibus nostris
justiciis, libertatibus et regalibus nostris; quae omnia,
sicut supradicta sunt, rata esse volentes perpetuo atque
firma, obligamus nos et successores nostros, contra non
venire. Et si nos vel aliquis successorum nostrorum hoc
attemptare presumpserit, quicunque fuerit, ille, nisi rite
commonitus resipuerit, cadat a jure regni, et haec carta
obligationis et concessionis nostre semper firma remaneat.
Länsed.
Ego Johannes, Dei gratia rex Anglie et dominus
Ibernie, ab hac hora inantea fidelis ero Deo et beato
Petro et ecclesie Romane, ac domino meo pape
Innocen-tio, ejusque successoribus catholice intrantibus: non ero
in facto, dicto, consensu vel consilio, ut vitam perdant
vel membra vel mala captione capiantur. Eorum
damp-num, si scivero, impediam, et removere faciam, si potero;
alioquin, quam citius potero, intimabo, vel tali persone
dicam, quam eis credam pro certo dicturam. Consilium,
quod michi crediderint, per se vel per nuncios seu per
literas suas, secretum tenebo et ad eorum dampnum
nulli pandam, me sciente. Patrimonium beati Petri, et
specialiter regnum Anglie et regnum Ibernie, adjutor
ero ad tenendum et defendendum contra omnes homines,
pro posse meo. Sic Deus me adjuvet, et haec sancta
evangelia.
Teste me ipso apud domum militie Templi juxta
Doveriam, coram domino H. archiepiscopo Dublinensi,
domino J. Norwycensi episcopo, Gr. filio Petri comite
Essexie justitiario nostro, W. comite Saresberiensi fratre
nostro, W. Marescallo comite Penbrocie, R. comite
Bo-loniensi, W. comite Warennie, S. comite Wintonie, W.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>