Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
monio legitimo susceptum, in sacro ordine dyachonatus
constitutum, de vita et moribus aput plurimos
commendatum. Quem dominus Petrus legifer secundum formam
in compromisso appositam in hunc modum elegit: “Anno
Domini mccclxxviii, xiii kalend. septembris, die sabati
post assumpcionem beate Marie, ego Petrus legifer,
canonicus Scarensis, de uoluntate et consensu collegarum
meorum, dominorum B. prepositi et Nicholai Algoti, in quos
compromissum fuit a capitulo, sicut est superius
preli-batum, et vice mea et ipsorum et omnium aliorum in
eleccione ius habentium et hic presencium, quorum
súb-scripciones inferius sunt, et ex potestate mihi tradita et
collegis meis, inuocata sancti spiritus gracia, dominum
Brynulphum, concanonicum nostrum et decanum
Lincopen-sem, in quem nos, B. prepositus et Nicholaus Algoti et
ego Petrus legifer, conuenimus, in nostrum et ecclesie
nostre episcopum eligo et pastorem, et ipsam eleccionem
in scriptis factam et sollempniter et in communi puplico“.
Dictam uero eleccionem, sicut canonice et sollempniter
celebratam, unanimiter recepimus et approbauimus, Te
Deum more solito decantando. Paternitati igitur uestre
duximus supplicandum, ut eleccionem supradictam
dignemini confirmare et dicto electo nostro munus
consecra-cionis per sacram manuum imposicionem inpertiri, vt Deo
auctore nobis uelut pastor ydoneus et toti dyocesi in hiis,
que pertinent ad episcopum, preesse ualeat et prodesse,
nosque et alii sibi commissi sub eius sacro regimine
possimus coram Deo salubriter militare. Vt autem omnium
nostrum vota in predictis omnibus et singulis consensisse
et in hanc eleccionem et peticionem conuenire noscatis,
paternitati uestre hoc canonicum decretum mittimus,
roboratum propriis manibus et subscripcionibus, ad maiorem
cautelam sigillo capituli nostri et sigillis propriis
sigillatum. Ego B. prepositus subscribo. Ego Matheus
subscribo. Ego Signiatus subscribo. Ego Thusto subscribo.
Ego Benedictus subscribo. Ego Thorirus subscribo. Ego
Nicholaus subscribo. Ego Laurencius subscribo. Ego
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>