Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
mur vniuersis, quod intentionis nostre est et reuerendis
patribus, dominis Fulconi Vpsalensi archiepiscopo ac
ipisus suffraganeis, promisimus bona fide, iura prelatorum
et ecclesiarum a iuribus corone distinguere, cum primum
poterimus et habuerimus facultatem, volentes iuxta
professionem nostram iura ecclesiarum tueri, et in
exhibitione servitii, quo nobis iidem prelati obligati sunt,
easdem ecclesias reddere penitus indempnes, quoniam id
nobis et toti regno, anime nostre ac fame, credimus
expedire. Articulos etiam in litteris papalibus nobis, cum in
minori dignitate essemus, transmissis contentos,
preter-quam articulum de testamentis, quem deliberacioni
maiorum regni reseruamus, ecclesiastice iuridictioni
recognoscimus subiacere. Ad huius autem rei exequcionem
pleniorem presentibus litteris sigillum nostrum duximus
apponendum. Datum 0straros, anno Domini mccclxxvi,
septimo kal. junii, anno regni nostro primo.
b) Privilegiebref. — Söderköping, 29 Juli 1281.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Magnus Dei
gracia Sweorum Gothorumque rex, salutem in Domino
sempiternam. Deo auctore terreni regni fastigium, quod
nobis a celesti maiestate traditum esse recognoscimus, sic
gubernare intendimus, sic animos nostros ad Dei
omnipotentis adiutorium erigere, vt neque armis neque
militibus nostris neque bellorum ducibus aut nostro ingenio
confidamus, sed omnem spem nostram ad solam
principaliter referamus summe prouidenciam trinitatis, cui non in
fortitudine equi uoluntas nec in tibiis uiri beneplacitum,
sed sperantibus in misericordia eius sue uirtutis
magnitudinem donare et consummare potest res penitus
desperatas. Quas siquidem [laudes aut] gracias sibi exhibere
debeamus, nec mens nostra potest concipere nec lingua
referre, cum a potentibus inimicis et uariis insidiis ipsius
sola gracia sumus actenus liberati et, omnem
sollicitudinem nostrum in ipsum pro[h]icientes, firmam spem
fiduciamque gerimus, nos adhuc suo auxilio posse pacem
nostris subditis uoluntariis laboribus, quos assumpsimus,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>