Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
336
Pt. Webbii, proposnit, sed nullis argumentis nisi formå brevi
et lata duorum posteriorum articulorum scapi antennarum
secundi paris et forcipe illo (»pince didactyle«), in quem
se-cundum et tertium paria pedum desinunt, id confirmavit.
Quamvis har om duarum notarum posterius nominata gravioris
esse momenti dicatur, tamen ea vilissima habenda est, eaque
tantum proprietatem quandam ad speciem pertinentem
signi-ficari, ex eo apparet, quod specierum duarum tam vicinarum,
quam Æ. crenulata et Æ. Stræmii, tantummodo prior hoc
forcipe, quem vocant, prædita est (cfr. tab. VII. [Cym. I] tig. 7).
In errorem inductus vocabulo (»pince didactyle«) haud satis
dilucide rem notanti, sine dubio tamen etiam magis
explica-tione ea, quam Milne Edwards 1. c. p. 245 protulit (»formée
par un ongle crochu et un prolongement de l’angle antérieur
et interne du pénultieme article«), et nimirum eas imagines
ignorans, quas Guérin ediderat, Dana novam suam speciem,
quæ Pterelas magnificus apellata est, huic generi annumerari
posse putavit, quum tantum hoc adderet, forcipem etiam in
pedibus primi paris inveniri posse. Duæ nostræ tiguræ (tab. VIII.
[Cym. II] fig. 19 et tab. X. [Cym. IV] fig. 4) inter se comparatæ
brevi ostendent quam dissimiliter tarsus in his duabus speciebus
structus sit. Itaque, ut nulla causa generis Pterel., quod
Guérin proposuit, tuendi sustentandique nobis exstitit, sic
notam illam a Dana prolatam ad novum genus stabiliendum
non sufficere putamus. Denique Daua (v. Proc. acad. nat.
sc. Philadelph. 1. c.) genus quoddam, Ægacyllam appellatum,
proposuit. Sed de hoc genere jam Luetken (v. Vid. Medd.
Naturh. For. 1860 p. 180) jure dixit, fundamentum ejus
pullum Ægæ esse debere.
Quæ est nostra diagnosis generis Ægarum hic exposita,
magnum numerum specierum id continet. Perfacile sane erat
in genera vel subgenera satis multa et certis notis instructa
id dividere; sed quum hæ notæ in speciebus singulis inter se
confundantur et concurrant, notionem generis satis amplam
servare maluimus quam magnam viin generum inter se
vici-norum et paucas species singulorum continentium proponere.
Deinde, dum ordine instrumentorum ad diagnosin nostram
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>