Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
353
ante propositani retulimus (cfr. Synonym, s. h. sp.), qua
re factum est, ut nomen bicarinatæ quodam modo liberum fieret,
tamen nomen, quod Rathke usurpaverat, rursus non eruendum
esse putavimus, imprimis ut confusionem turbamqQe alioquin
pæne necessariam vitaremus. — Figura primaria, quam Sp.
Bate et Westwood exposuerunt, et complures notarum in Æ.
eorum bicarinata copiosius describenda indicatarum ad speciem
ejusdem nominis, quam Leach proposuit, (i. e., Æ. rosaceam),
certe referendæ sunt, sed diagnosis eorum etiam nostram Æ.
Stræmii non minus certe amplectitur. Suspicio, quam hæc
res movit, duas species inter se confusas et mixtas esse,
etiam magis re insolita confirmata, quod eadem species
Æga-rum quum in maribus arctois et septentrionalibus tum in mari
interno versatura erat, fides certa veritasque facta est, quum
A. M. Norman nos per litteras certiores fecit, id saltem
exeinplum, quod Sp. Bate et Westwood ad litus oppidi, quod
Durham dicitur, captum commemoravissent, Æ. Stræmii esse.
Itaque omnia ea loca Britanniæ, in quibus exempla reperta
sunt, et quæ Sp. Bate et Westwood sub Æ. sua bicarinata
indicaverunt, Æ. nostræ Stræmii, quamquam signo
interro-gandi plerumque apposito, tribuimus. Neque tamen in hac
re nos fefellit, in catalogis, quos White confecit, quum
collec-tionis universalis Crustaceorum Musei Britannici (v. List Spec.
Crust. Brit. Mus. 1847. p. 107) tum Crustaceorum
Britanni-corum ejusdem Musei (v. List Spec. Brit. Anim. Brit. Mus.
P. IV, Crust. 1850. p. 79) ad Britanniam exempla reperta
esse dici, cujus rei Leach auctor citatur (»Britain. From the
collection of Dr. Leach«); sed Diet. sc. nat. XII p. 349
Leach in specie proponenda diserte addit: »Localité inconnue«,
neque Sp. Bate et Westwood, qui figuram suam primariam
ad exemplum, quod Leach ipse possedisset, et quod nomen
ejus, manu ipsius scriptum, adhuc gereret, delineatam esse
1. c. p. 279 declarant, post hoc exemplum aut certum quendam
locum Britanniæ aut Britanniam in universum adjecerunt.
XII.
23
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>