Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
421_
Finito iarn hoc opere multorum annorura minime nos
fallit, de formis systematice definiendis hic i I li c iure ambigi
posse, quia multa horum animalium, quo longius a symmetria
partium recedunt, eo incertioribus signis dignoscuntur, ita ut
sæpe arbitrio solo diiudicari possit, qua ratione genera
acci-pienda sint ac definienda. Qua formarurn ambiguitate etiam
descriptiones affectæ sunt, quas non semper licuit tam exactas
dare, quam vellemus. Sed quidquid id est, hoc tamen assecuti
esse videmur, ut amplissima materia adiuti, quæ nobis a
plu-rimis institutis commissa est, notitiam specierum atque generum
horum animalium rerumque ad sexum ætatemque eorum
per-tinentium liaud mediocriter promoveremus. Itaque quamquam
confitemur, operi nostro multum deesse*), id tamen solatio est,
quod nobis conscii sumus, nos copia nobis credita pro viribus
usos esse. In nominibus locoruin aliquot longinquorum
parum-que notorum indicandis, quæ ab iis, qui animalia
conquisive-rant nobiscum communicata erant, vix heri potuit, quin
interdum erraremus, quamquam in lexicis tabulisque geographicis
consulendis nihil laboris omissum est. De compluribus
pis-cium nominibus idem dicendum est, quamquam hac in parte
benevolo auxilio Christiani Luetken, dr. phil., ichthyologi
peri-tissimi, uti poteramus.
*) Genus nostrum Lathræna forte stadium juvenile speciei cujusdam
Livonecidarum est.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>