- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række fjortende Bind /
571

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

571_

Cosmetoidaruni sat debilis est: non aculei sed setæ adsunt,
et processus, quibus impositæ sunt, confluunt marginem
ex-tenuatum articuli formantes; margo tamen interdum crenatus
originem suum demonstrat. In palpis Laniatorum quorundam,
velut Discocyrti testudinei Holmberg et in latere exteriore
palporum Assamiæ Westermanni n. sp. manifeste apparet,
processus, quibus aculei impositi, ab ipso palpo distincte
limitatos non esse sed basi crassiores esse, ita ut basi
confluant.

Nec orificia glandularum foetidarum nec emissaria liquoris
foetidi nec sulci transversi scuti dorsualis Cosmetoidas a
Laniatoribus ceteris acute discernunt. Quam familiam tamen
retineo, quia Gonyleptides C. L. Koch tribus complures ejusdem
dignitatis continent, cujus Cosmetoidæ sunt.

Species describenti mihi difticile fuit eas systematice
disponere. Nam, quod antea iterum urxi, genera ab ill.
C. L. Koch creata, fundamentum systematis amplioris efficere
nequeunt. Neque dispositio generum, qua ill. Simon usus est,
tale fundamentum efficere mihi videtur. Systematis conatus
antecessorum sequi eo minus nequeo, quod characteribiis non
usi sunt, qui momenti non parvi esse mihi videntur: ratio
orificiorum glandularum foetidarum et emissariorum liquoris
foetidi; item numeri sulcorum transversorum scuti dorsualis.
Quanti momenti sulci transversi scuti sint, mihi non plane
apparet. Illud certum est, sulco quinto (Pachyloidarum)
significationem aliam esse quam ceteris. Hi enim limites1)
sunt cephalothoracis et segmentorum abdominalium (dorsualium )
quatuor anteriorum, quæ secum et cum cephalothorace
coa-luere; sulcus quintus autem impressio tantum est, limbuin
posteriorem scuti abscidens. Etiam hoc certum est, sulcos
quatuor Cosmetoidaruni1) limites (sæpissime minus manifestos)
cephalothoracis et segmentorum abdominalium quatuor
anteriorum esse. Sed quo modo sulci transversi quatuor
Gony-/

Inspiciatur tractatus meus »Om Bygningen af Gonyleptiderne«
p. 126.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 18:04:12 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b14/0583.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free