Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
J475
ventralis est; metanoto, cujus pars esse videtur, adhæret.
Lamina analis sutura transversali in partern majorem
super-nam atque minorem infernam distincte divisa est. Glandulæ
foetidæ ad basin forcipis sitæ imagini solæ desunt, sed
quat-tuor aliæ glandulæ foetidæ, binæ ad marginem posticam
lami-narum dorsalium segmentorum abdominalium secundi atque
tertii reperiuntur. Glandulæ salivales duæ in capite ad sti
-pites maxillarum aftixæ sunt. Feminæ laminæ ventrales
segmentorum abdominalium septimi atque octavi pone vaginam
sitre atque obsoletæ sunt; laminæ dorsales eorundem
segmentorum, ut inter homines doctos constat, distinctæ sed
brevis-simæ atque cum lamina sequenti coalitæ sunt. Forf. giganteæ
et larvæ(?) at(]ue nymphæ et imagini glandulæ foetidæ omnino
desunt; sed in hac specie sola duæ glandulæ salivales in
pectoris media vel postica parte sitæ per longum, tenuem
ductum in parvum receptaculum secretum suum effundunt;
ex utroque receptaculo ductus largus et brevis exoritur, qui
ductus ad basin lingvæ confluunt.
Genitalium masculinorum partes hæ sunt;
Duo testiculi: duo sacculi, a basi concreti, utrumque
testiculum efficiunt. Tunica sacculorum duplex externe a
tracheis e spiraculis octavo atque nono corporis orientibus
tegitur, interne cellulis referta est; in singulis cellulis secundi
ordinis singula tantum spermatozoa progignuntur. Tunicæ
nullum stratum musculorum, sed ejus membranæ exteriori
quædam vis contraliendi est. Genesis testieulorum in imagine
demum perficitur.
Vasa deferentia duo longa, tenuia, quibus etiam interne
stratum cellularum est; membrana exterior valde tenuis vi
contraliendi caret.
Vesicula seminalis unica atque communis; formå globosa;
duo membranæ cum strato cellularum interjacente tunicam
hujus vasis, ut caterarum partium genitalium, efficiunt. Interne
vesicula strato cellularum bie desinente obseritur.
Ductus ejaculatorius continuatio infundibuliformis vesicula1
seminalis mox a latere interiore tubulum brevern, tenuem,
apice clausuin (rudimentum alterius ductus ejaculatorii) emit-
31*
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>