Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
•205
2. Setæ ambulatoriæ thoracis simplices.
Setæ ambulatoriæ abdominis manifeste clavalæ, subcapitulatæ.
QUEDIUS FULGIDUS F.:
Larva dignoscitur a præcedente præter staturam triplo minorem
capite oblongo, paulo longiore quam latitudine frontali;
prothorace æque longo ac lato;
abdomine a basi usque sensim acuminato, annulo
anali longissimo, annulum nonum duplo
superante;
articulo priore cercorum clavato, triplo longiore et
crassiore quam articulo altero.
Hab. in cellis.
Obs. Larvæ plures Quedii, de quibus mihi, quod speciem
attinet, nihil certi constat, cum larva Quedii fulgidi in eo
conveniunt, quod setæ ambulatoriæ thoracis simplices
sunt, non clavatæ. Larva quædam minor, pallida,
elongata, in arena humida riparia habitans, annulo
anali longissimo, gracillimo, verrucis instructo quattuor
cylindricis, productis hamulisque retroversis scabratis,
scansorio insignitur.
NYMPHÆ
Staphylininorum corneæ, semiobtectæ, thecis
mem-broruin et annulorum corporis omnium marginibus explanatis,
acutis inter se arcte junctis, flavæ, nitidæ. Scutellum
meso-thoracis manifestum, elevatum, triangulum. Metanotum planum.
Tubercula spiraculifera abdominis evanida. Pleuræ abdominis
evanidæ. Cerci breves, acuti, seta brevi, rigida terminati.
Stili motorii tergorum abdominis nulli, thoracis nulli nisi in
margine antico pronoti. Spiracula abdominalia tubulata,
seg-menti medialis maxima.
1.
Abdomen supra planiusculum, acie lalerali amlissima, infra convexum.
Stili motorii marginem antictim pronoti coronnnles, scapo brevi,
tuberculiformi, acuto.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>