Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
351
los hos ipsos cuni plasmate circumjacente germina ovorum
novorum esse apparet. Ovarium Cladocerorum non glandulam
germina secernentem existimandum esse, sed membranam
modo simplicem, portionem quandam reservatam materiæ
plasticæ ovi obvolventem, perspicuum videtur; germina
ovorum enim priora quam ovarium adsunt.
Ova æstiva quamquam ab ovis hibernis differunt ueque
fecundautur, tamen ova vera h aben da sunt; exoriuntur enim
et crescunt et in embryum commutantur eodein modo, quo
ova vera, et in eodem ovario, in quo ova hiberna1),
pro-gignuntur.
Differentia ovorum æstivorum et hibernoruni siinul cum
prima vitelli formatione apparet et ideo diu ante exoritur,
quam fecundatio ulla tieri possit; unde sequitur, ut in
fe-minis Cladocerorum binæ species ovorum exoriantur et
formentur, quibus, quia vitam et evolutionem diversis
condi-cionibus peracturæ sunt, et alimentum jvitellum nutritorium]
et præsidium dissiinilia [testa] data sunt.
Cladocerorum modus procreandi cum Aphidarum eatenus
convenit, quod in utroque differentia similis inter ova
fecun-danda et ova non fecundanda diu ante tempus prægnationis
exoritur; id autem interest, quod in Aphidis non ut in
Clado-ceris eædem feminæ duas illas species ovorum gignunt.
Pro-pagatio Cladocerorum cum Coccidarum et Psychidarum in eo
convenit, quod in utrisque feminæ eædem ova fecundata et
non fecundata alternanter proferunt, sed eo differunt, quod
in Coccidis et Psychidis nulla dissimilitudo ovorum illorum
conspicitur.
Cladocerorum igitur reproductio neque cum
»partheno-genesi« neque cum »alternatione generationum» congruit, et
quum ex parte insignia propria ambarum contineat, confinium
earum lnanifestuin, quod multi scriptores tenent, eo modo
tolli mihi videtur.
’) Cfr. Lubbock: »Account of the two niethods of reproduction
in Daphnia« [Pliilosopbical transactions Vol. 147, p. 98].
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>