Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
350
(9) Georg Christian Oeder
f. 1728. d. 1791.
Vir illustris,
Praemitto reliq’uis omnibus, discipulum & amicum me esse
Halleri, Goettingensem Doctorem, nam, etiam si notior in
republica literaria essem, quam per annos & vires licuit, vix
tamen ad ineundam apud Te gratiam argumentum aptius
fuerit.
Tuus etiam discipulus sum, Vir Illustris, siquidem eos
ex quorum scriptis profecerimus, maximi qui sunt, ut Tu es,
Doctores publici, quos etiam non propius, non facie notos,
sed ob publica merita unicuique privato venerabiles colimus,
praeceptores appellare par est.
Munitus Illustrium Virorum Halleri & Walhofii testimoniis
Hafniam ante 4. menses veni, satisque fui felix, Germanus
(Anspacensis Francus), ut gratiam inirem Virorum summae
apud Regeni nostruin fidei. Rex mihi significari jussit,
placere sibi propositum meum, collocandi pro virili operam meam
sub eius ditione atque veile se ea uti. Nondum in definita
statione sum, neque sum Universitatis membrum: interim
an-nuente aula, Botanicae operam navabo.
Spes est conditum i ri in hac urbe Hortum Botanicuni.
Huic interim proposito exsequendo praeparanda est via.
Pla-cuit initium a me rei gerendae fieri: datur mihi solum in
aliquo regiorum in hac urbe hortorum, & promittuntur quibus
opus erit.
Juvabit me III. Hallerus omni qua poterit ope. Scribo
ipsi hodie, dare me ad Te, Vir Illustris, literas. Itaque sine
dubio in suis me Tibi commendabit. Plane non dubito
fau-torern etiam Te futurum conatibus nostris, quemadmodum in
Hortum Upsaliensem aliorum merita in descriptione eius borti
digne laudantur; atque ut ne poenitere Te possit coeptae erga
me benevolentiae, spero me efifecturum iis omnibus studiis,
quae expectari a grato animo possunt.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>