Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
358
trivialibus insertis, a me expressa sint, adjiceres post
propri-orum librorum mentionem Floram meam, ita ut factum video
ad Cornum suecicam.
Placuit autem Tibi, Vir Illustris, generatim quasi a me
adoptatum nomen citare primum quodque ex Synonymis ad
quamlibet Tabulam spectantibus, quod quidem etsi a mea
sententia longe alienum factum, ferri tamen potuisset, si modo
auctorum libros, unde illa Synonyina petita sunt, simul
no-minasses. At nunc, quando lectores Tui libri vident e. g.
Saxifraga Stellari (atque eadein est ratio in plerisque aliis
locis ubi mei mentio tit) lineam ultimam: Se dum alpinum
CV Oed. Dan. t. 23, quid quaeso cogitabunt hi lectores de
me, quamdiu meum librum 11011 viderunt, neque me noruiit,
quid deinde de Te, quod pace Tua dixerim, quando libri mei
copia ipsis erit? Primo casu insulsum me hominem crederent,
nisi forte indulgentia aliquis, cui probabile non erit tali
ho-mini opus regio nomini edendum demandari potuisse; aut
aliquis assuetus lectioni librorum Clusii errorem typographicum
subesse suspicabitur: altero casu mirabuntur niiriticam
cita-tioneni et meis verbis et sententiae nieae illatani. Sane, Vir
Illustris, si placide velis perpendere totani rem invenies ita
comparatam esse, ut qui inimico in me animo me opusque
meum tecte deprimere cuperet, hoc fere modo rationes suas
instituere posset.
Enimvero persuasum habeo candorem animi Tui a
pro-fundissima Tua scientia non superari et longe a Te abesse
tale consilium, ut potius mecum doleas locum tali suspicioni
datum.
Vix me, Vir Illustris, hucdum in alterutram partern nosse
potes, nisi quod Forskali us, ut i ipse scripsisti, de me ad Te
retulit, et quamquam 11011 inclarui, nihil tamen memini in
me esse quod me munusque, cui praefectus sum, in quo
quidem omnia de novo ordinanda sunt et intra initia subsistenduin
est, dedeceat.
Ita ut Te amicitiamque Tuam, si mereri eam contigerit,
maximi facio, ita nollim ullius unquam quantumvis celebris
viri benevolentiain alio modo sectari quam qui utrumque deceat,.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>