Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
381
naturalistico latius extendendo serio cogito. Procul dubio
Tibi, Vir celeberrime, non nihil de expeditione Myliana,
Kalmianæ æmula, historiæ naturalis quarundam americanarum
provinciarum conquirendæ gratia dirigente Hallero suscepta,
innotuit, quæ vero fatis præmaturis C. Mylii in ipsis jam
liminibus finita est. Quoniam Rex noster notabilem portionem
sumtuum ad lianc expeditionem requisitorum in se susceperat,
occasio inde mihi fuit data in Mylii quidem non locum sed simile
munus adipiscendi hominem, ad illud negotium fere natum Julii
Bernh. de Rohr, Canonici olim Merseburgensis, historia sua
naturali Hercyniæ, Phytotheologia aliisque similibus scriptis clari,
tilium , Medicinæ Candidatum, (jui sola munificentia regia
suffultus, sub titulo Naturalistæ regii, mea instructione
omni-busque ad illud negotium requisitis instrumentis comitatus,
quam proxime insulas Danicas Americanas, St. Crucis, St.
Thomæ et Joannis petiturus est, ad Floram, Faunam,
Pluto-nem, Proserpinam etNereides eius regionis, quam fieri potest,
diligentissime colligenda et describenda. Abhinc noster ad
o Ö
alias quoque exteras Danorum colonias et sedes (irnino, si
licuerit, etiam Ilollandorum, Gallorum et Anglorum) abiturus
est, ad idem negotium continuandum, donec eo studio
exsa-tiatus ille ipse domum revertere velit. Ipse ego quidem ex
meis experientiis, cum eiusdem partim studii gratia Sibiriæ
borealem partern, mare album, arcticüm et balthicum
perva-gaverim, consilia eo pertinentia dedi. Si vero Tibi, vir
ex-cellentissime, placeret his de Tuis multo magis maturis et
aliis quoque de Kalmio Clarissimo profectis aliqua addere,
foetus forsitan vnus vel alter Floræ indicæ occidentalis non
ingratus pro isto studio Tuo collato gratias reddere possent.
Marem Lampyridum Te nondum vidisse in Fauna scribis.
Cum ego, noctilucarum admodum araans per æstatem colonias
horum insectorum nutrire soleam, eaque conjugata habuerim,
si jusseris, vel iconem vel naturale exemplar vnum vel
alterum mittam. Mas primo intuitu Elaterem refert, exactius
vero consideratus caput cassidis, abdomen vero et elytra
flexilia Cantharidum ostendit. Ova pariter lucida sunt, sed
debilius lumen spargunt. Pluviosa præcipue nocte nuptias
VII 25
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>