Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
384
absoluto, Tibi transmittere, quod tum cum iconibus
con-venienter compingi poterit. Synonyma conchyliorum Tab. VII
ad XII proximis abhinc diebus curabo, et descriptas sine
mora pariter transmittam.
Cantharides officinarum bue quidem quibusdam annis
ad-venisse ab amicis audivi. Hoc anno vero eas nondum licuit
mihi invenire. Cum jubeas frondes ligustri concutere, ut
de-cidant, inde fere concluderem, Te speciem aliqvam exiguam
cantliaridum hic intelligere. Cantharid. enim offic. quas ego
novi et bie in officinis invenio, vidi examinis fere apum instar
et satis grandes Syringam bisp. circumvolitasse eiqve in
cu-mulis adhæsisse, vt et ex longinquo conspici, et olf’actu
percipi potuerint. Inventas 11011 morabor ad Te vivas mittere
ad coloniam aliquam stabiliendam.
Illud ipsum, quod scribis: Nautilum crassum et
papyra-ceum toto coelo differre, erat ratio, quare Te de loco,
quor-sum quisque referendus foret, consuluerim. Secundum sextani
enim editionem systematis (receiitiorem enim hic non
liabe-mus) Nautili animal est sepia et testa multilocularis, cochleæ
vero testa vnilocularis. lam nautili papyracei animal
quidem est sepia, sed testa vnilocularis, ergo neque ad cochleas
neque ad illud genus nautili ibi descripti referenda. Nautili
crassi animal limax eum quidem ad cochleas , sed testa
multilocularis eundem ad nautilos refert. Forsan vero hæc
in editionibus a me non visis 7ma ad 9nam alio modo jam
disposita sunt.
Editionem lOmam systematis Tui admodum esurio.
Gratissimum mihi foret munus, si piagas de regno
ani-mali absoluto, tantum supernumerarias vel rejectilias, quam
primum il læ impressæ fuerint, ad me transmitteres.
Exemplar mei novi systematis physicæ experimentalis minimum
erit, quod in eius locum remissurus sum, quod pariter proxime
erit absolutum.
Num Dominus de Rolir, vt nuper retuli, ad insulas
danas americanas historiæ naturalis gratia missus, eo felix
pervenerit, nondum scio. Ceterum omnia, quæ inde exoptas,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>