Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
386
cana, gallica p. p. bene versatiis, si ex hoc fonte Tibi ad
manus vtilis esse poterit, studia sua offert.
Tabulas pictas XII. operis conchyliologici Regenfussiani,
vt spero, jam accepisti, cum textus parte jam impressa. Misi
hoc convolutum per D. Doet. Lamberg, in aula stochholmiensi
sacerdotem designatum, per Havniam iter facientem et in
patriam redeuntem seque otferentem ad fidam eius traditionem.
Postquam illud jam traditum et inter alias sarcinas
abscon-ditum erat, Ille demum confitebatur, se forsan per aliquot
hebdomades Gothenburgi commoraturum fore. Qua re
per-cepta, convolutum retrahere non valens, rogavi vt in hoc
casu illud sine mora sub involucro et inscriptione ad
Acade-miam scient. regiam per postam transmitteret, quod ipse
statim fecissem, nisi hane occasionem meliorem
judicas-sem, convolutum istud ab injuriis pluviæ melius et tutius
de-fendere, cum picturæ humididatem non ferant. Versus finem
huius anni hoc opus, scil. quoad tom. I. quod per aliquod
tempus interruptum fuit, absolutum fore spero , quod vt
assensum et laudem Tuam, summi tamquam Naturalistæ
me-reatur, est quod opto.
Me novam systematis Tui naturæ editionem avide esurire
in litteris per Dom. Lambergium missis jam prodidi. Scio
quidem perbene, plurimos celebriorum Auctorum non solere
in novis conditis piagas jam impressas ante plenarie
absolutum et editum opus cum quoquam communicare, ex
ratio-nibus satis cognitis; ego quidem in hac re non scrupulosus
sum, nec fui; et si hoc rationes istas apud Te removere valet,
si polliceor, me cum nemine piagas istas ante plane
absolutum et editum opus communicaturum neque me inde aliquid
sub meo nomine decerpturum, admodum aveo piagas jam
impressas accipere, quia farnes mea vix plenariam editionem
exspectare valet. Gratum et pergratum mihi hisce piagis
facies donum. Acquiescam tamen, si rationes Tibi hoc non
permittant.
Tamquam gemma primi ordinis in celeberrimorum
Eru-ditorum Corona diu adhuc vive et vale et me Amicitia Tua
dignari perge. Dab. H. d. 26. Augusti 1757.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>