Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
388
lianus); vel si cui brachium teneatur ne adversario suo
ver-bera intenta inferre possit, brachium tum devenire
paraly-ticum &c: ita quoque meus casus erat comparatus; En illum.
Per quinque circiter annos Sol aulicus mihi fere continuo
licet extraneo affulserat. Vix nubeculæ quædam invidentium
eum impediverant. Omnibus studia mea erant probata, cum
circa Epocham istam fatalem, ubi de reimprimendo Tom: I
op: Regenfusiani agebatur, clandestino modo atra nubes totum
coelum aulicum respectu mei obducebat. Quoniam iste
Minister aulicus, qui penes Regem esse solet, Tutorem istius
operis agit, quisque fere aulicus suas cogitationes ipsi
aperie-bat de isto opere. Cum illud primo prodierat, omnia erant
optima. Successive de versione gallica crises audiebantur.
Huic illa videbatur quasi stilo Fontenelliano conscripta. Illis
vero barbarus stilus idem videbatur. Horum voto prævalente
primum decernebatur, nova ut heri deberet versio gallica. Hac
occasione etiam illi insurgebant, qui mihi tanquam extraneo
invidebant, me unicum (tum saltem temporis) hic fuisse, qui
textuin huic operi convenientem conscribere potuerit. Cum
errores nullos carpere poterant, multo minus stilum
germani-cum, ut antea Gallicum, reflexiones meas jocoserias passim
interspersas, ad aridas descriptiones testarum temperandas,
aggrediebantur, easque pro vano genio gallico prædicabant,
adeoque eliininandas. Paucis: Tutor operis, cui otium nullum
est singula perlustrandi’suis oculis, demum defatigabatur, et,
ne ego excitarer, secretus dabatur jussus, ut in nova
impres-sione tornator aulicus nom: Spenglerus curaret descriptionem
conchyliorum, quia liunc, tanquam possessorem egregiæ
collec-tionis testaceorum, ad illud negotium idoneum fore judicabant.
Sacerdoti vero aulico, Cramero, demandabatur cura stili
puri-hcandi illiterati tornatoris, et novæ introductionis
conscri-bendæ. Huic Sacerdoti, rerum naturalium plane ignaro,
tradebantur omnia scripta conchyliologica, ut intra 6 hebdomades
ingentem illam sibi cognitionem inde compararet, in qua Tu
acquirenda ultra 30 annos laborasti, et ego intra 16 annos
vix ejus elementa didicisse mihi videor. Hisce 6
hebdoma-dibus ti niti s conscribebatur feliciter magnifica nova introductio,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>