- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
400

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

400

tionem suam desiderabat & quem ille ipse partira nequidem
noverat, a dexteris a me usitatis operariis fieri curavi, meis
propriis negotiis interea neglectis (per 8 dies suspendebam
eius rei gratia mea collegia). Et talis mihi inde resultabat
gratiarum actio, tale mei judicium, idque ab homine, qui sane
eius censuræ compos non erat. Cum enim prima vice illum
in musæum meum rerum naturalium introduxissem,
miserri-ranra eum esse hospitem in rebus naturalibus cognoscendis in
limine statim deprehendebam. In Bernhardo Eremita
singu-larem testæ configurationem et investituram adesse tingebat,
qui tamen parasita testæ vulgo est suæ, & dubium admodum
sit num a nativitate ipsis testula quædam adhæreat. Pyritem
aurei eoloris pro pretiosa minera aurea habebat. Unde ego
quidem, ne illum ad erubescentiam redigerem, plane silebam.
De eius adeoque dexteritate in describendis subjectis
naturalibus numquam curiosus fui specimen aliquod conspiciendi.
Ejusmodi vix Tyro Naturalista habendus me ita judicaret &
calumniaretur? De calumniis semper aliquid hæi’et. Conticui
tamen eiusque calumnias despicatui habui. Silui adhuc tum
de eius propria ignorantia. Denique ille me ipsum denuo
brevi tempore ante abitum conveniebat. Quia durum mihi
est naturalem meam humanitatem exuere, amicissime eum
nihilominus excipiebam. Sed ille truculentam & ita
exaeer-batam faciem monstrabat. (Habebat me enim semper pro
autore recepti Crameri & rejecti inde Falkii, qui tamen, quod
per deum testor, ille plane non eram.) Missis tum
præarn-bulis ille tanta jurgia in me evomere incipiebat, ut ego fere
credidissem eum delirare vel mentis compoteni non esse.
Regerebam: illa jurgia & convicia non pertinere ad me sed
ad Ascanium, autorem eius rei, eique illa esse indicanda.
Me ceterum plane non esse adsuetum eiusmodi conversationis
modo. Ille nec dum desistebat., Patientia tum denique et
apud me deficiebat. Obloquor tum: Qui Tu poteris ita in
propria mea domo me innocentem insultare, cum ego -Te
tamen potius castigare debeam propter calumnias de me
apud aulicos et in urbe disseminatas? Numne scis, Te in
ea re egisse contra jusjurandum Tuum, quod Te obstringit,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0412.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free