Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
404
Christen Friis Rottbøll
i. 1727. d. 1797.
(31) Amplissimo et Perillustri
Arcliiatro atque Equiti C. Linnæo
S: P: D:
Christianus Friis Rottbøll
Patriam vidi, nec. prius vidi, qvam Tui memor Dnum
Krat-zensteinium adii comperturus, an jam dudum a Te desideratas
misisset tabulas, regessit ille aliqvo abhinc tempore esse
missas et qvidem cum Concionatore Vestrate aulico, qvi
Holmiam tendens, cum non recta iter institueret suum, sed
Gothoburgum prius adiret, inde, si ibi forte diutius bæreret,
Upsaliam commissas sibi tabulas transmittere est pollicitus,
speramus adeoqve te eas jam jam teneje. Nuper D. Justi
Goettinga bue vocatus est, incertum eqvidem utrum spartam
Professoris Oeconomici vel Præfecti argentifodinarum Regis
montanarum obtineat, ultimum tamen verosimilius judicatur.
Gratias tibi qvam maximas ago, majores debeo pro tot
in-soliti favoris argumentis, qvibus me vobiscum habitantem
cumulasti; ut duos ornatissimum Lyceum vestrum salutaturos
studiosos benigne, quæ tua est bumanitas, excipere digneris,
rogo. Veniunt avida mente ex ore tuo mellifluo præcepta
baurire, certissime sum persvasus, te ipsorum expleturum
desideria. Dnum Solandrum lionestissimum bominem
svavissi-mum amicum, cui per studiosos, qvi paucis ante diebus abiere,
scripsi, nec non experientissimum Dnum Holmium Fagræum
Bergmannum cæterosqve commilitones et amicos meo nomine
saintes, precor. Ut rebus nostris bene consulas, ut me Tuis
annumerare pergas conlido. Summa votorum est Tua sålus
et sera immortalitas indeflexaqve ætas. Vale.
Hauniæ IV Calend: 7bris A° MD C CL VII
A Monsieur Monsr Charles Linnaeus Chevalier et
Ar-chiater a Upsala Franco Elsingeur
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>