- Project Runeberg -  Naturhistorisk Tidsskrift / Tredje Række syvende Bind /
412

(1837-1884)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

412

Sku am 125 et 126 quod attinet, certior sum de earum
difFe-rentia specilica, nam Feroæ satis frequens est 125 et sæpius
vidi plura ejus specimina, variis temporibus Hafniam missa,
nunquam vero Skua 126 visa fuit antequam per amicum Dn.
Hansen é Cimbria, ut avis Cimbris ignota, innotuit. Yiva
capiebatur manibus itinere quasi fessa. Prædium ubi
capie-batur ad mare germanicum jacet, binc puto eam forte ex
Anglia advenam fuisse. Character distinctivus hujus,
magni-tudinem si exceperis, difficillime determinabatur.

Colymbus arcticus et torquatus magnitudine corporis
et dorso rostri arcuato conveniunt, ætatis vix differentiæ,
potius varietates sexus, nisi foeminam ab omnibus mihi visis
differentem describeret Fauna Svecica. Colymbi 129—132
dorso rostri recto conveniunt, ex his Imber nunquam in
Dania vel ad insulam Christiansöe visus fuit, sed et é Feroa
et é Norvegia aliquoties missus; nec ubique in Norvegia
obvius, sed maxime in parte boreali, ubi tamen haud frequens
est. Magnitudine ar c ti cum et torquatum superat: Hi
omnibus vero minores sunt. Lumme avis arctica
frequen-tissima, ad Hafniam semel tempore hiemali occisa; ad insulam
Christiansöe nunquam visa (: nec arcticus, torquatus et
Immer). Ibi vero frequens satis occurrit Stellatus, circa
insulam nostram quoque interdum obvius. Forsan ætate hic
differt å Lumme qui, ætate magis provecta, plagam forte
amet septentrionalem et sic nostra deserat littora? Bo
real em heic unica vice occisum, ob vestigia rufi coloris in
prona colli parte varietatem habeo Colymbi Lumme.
Cer-tiora heic forent optanda, antequam rite determinarentur
species. Si quem liorum colymborum possidere cupias,
operam dabo eum acquirere. Appendicem ornitliologiæ simul
offero. Nuperrime é Groenlandia mittebatur colymbi grylle
varietas, tota alba exceptis marginibus alarum nigris.

Omnia Tibi cum Comite oblata Insecta é littoribus
Afri-canis Hispaniam spectantibus allata fuisse perhibuit vir
qui-dam nobilis, qui ipse circa ista littora eis fuit donatus,
interim fere omnia vidi hue transmissa etiam ex America. Acarus
solus patriam agnoscebat insulam Christiansøe. Ex meis

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 17:57:13 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nahitids/r3b7/0424.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free