Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
460
(78) Viro generosissimo atque nobilissimo
D. D. C. a Linné
Archiatro meritissimo, Equiti
splendidissimo, Professori celeberrimo etc.
s. p. d.
J. C. Fabricius
Litteras TYAS exoptatissimas de 15 0ctob. heri a Zoega
meo habui. Laetor TE valere, laetor TE mei memorem
viuere et studiis meis fauere. Beneficiis sane multis me
semper cumulasti, nec vnquam desinis beneuolentia solita
me beare. Per mensem nunc dego Londini, vbi sane am-,
plissimae sunt historiae naturalis collectiones, in primis ex
America Boreali. Vidi stupendum illud Musaeum
Britanni-cum, quod et plantis non descriptis et insectis haud
deter-minatis abundat. Vt ipse haec inspicere, examinare,
deter-minare valeres, toto sane pectore optarem, quum catalogum
huius musaei vix ac ne vix seri videbunt nepotes. O felix
ego, si ex hocce thesauro TIBI communicare liceret, quum e
plurimis est speciminum numerus; at proh dolor vix vnam
alteramue insectorum descriptionem ibi componere licet. Varia
alia adsunt inprimis insectorum indigenorum musaea, quae
diligenter frequento, vt quondam praeceptori optimo
speci-mina insectorum Britannicorum communicare valerem. Hortus
Botanicus Kiu dictus hic reliquis omnibus specierum numero
palmam praeripuit. Visitaui eam nuperrime, at vix vllae
Horebant plantae, reliquis hyemis rigore destructis. Promisit
hortulanus, quod semina plantarum rariorum mecum
communicare vellet, quae omnia ad TE mittam, quum quaedam
noua ibi credo. llodie TVO iussu Dom. Millerum Chelseae
adeo, qui intra tres hebdomades semina Chelonis Pentstemon,
Ortegiae Chiloensis aliarumque plantarum ad me missarum
asseuerauit. Affirmauit ipse, se iam ter semina plura ad
TE misisse, TE vero illa accepisse haud credebat, quum
nondum responsum tulit, nec secundum specierum tomum
accepit, quem tamen a TE missum putat. Mense Januario
noua prodibit editio Dictionarii sui, quam statim TEcum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>