Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
474
merus, vt pag. 30 Ziziphora et Amethystea, tum illi, quae in
hac pagina superior est, numerus dictus solito modo
suppo-nitur, it.aque pag. 30 1. erit Ziziphora; numero vero alterius
speciei praeponuntur duae lineae horizontales, tertiae tres et
sic porro; e. g. p. 30. = 1. Amethystea.
Elmgrenium nostrum mortuum esse cum dolore percepi.
Sed quid facit Karamyschew? an adhuc apud vos est?
Meli-oris eum credidi animi, quam reuera reperio. Nondum mihi
scripsit, quamuis sancte id promiserat. Quota pars Decadum
TUARUM iam prodiit? Num spes est nouam editionem
Ma-teriae medicae videndi? Audiui collegium Diaeteticum Parentis
optimi in lucem prodiisse; an ita est? Respondeas quaeso
ad has quaestiones. Ignoscas vero rogo, quod has litteras
ad TE mitto, quippe quae impensa TIBI faciunt nimis multa.
Litteras ad Parentem optimum ipsi tradas rogo. Yaleas,
mihi faueas, TIBIque persuadeas me numquam non futurum
Tui
Hafniae d. 26. Octobr.
1765.
obseruantissimum
J. Zoega.
(90) Hafn. 27 Octob. 1765. . . . Quod me ipsum attinet,
quodque TIBI summo in me fauore ingratum haud fore
au-spicor, hoc est, quod iam optatissima mihi data sit occasio
plura in scientia Botanica, quam reliquis longe antepono,
proficiendi, et simul horticulturam addiscendi. Amanuensis
enim Oederi factus vices eius, dum ob Florae Danicae
collec-tionem absens esse cogitur, agere et borti curam habere mihi
ineumbit, nec non praesenti op.em necessariam praestare.
Augeri quotidie in horto nostro plantarum numerum laetor,
nec certe omnes vulgatissimae aestimandae. Accepimus et
quotidie accipimus plantas et semina ex Ilollandia, Anglia,
Gallia, Hispania, Italia et Germania, et remittimus quaecun-
que nobis superflua sunt..... Sed quando Systematis Na-
turae nouam editionem videre dabitur? Ambabus manibus
eam exspectamus. Quaerunt a me quotidie Historiae
naturalis amatores et collectores, quorum numerus heic certe
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>