Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
478
non ingrata fore putavi. De reliquis Plantis quas desiderasti
habebis, si tieri potest, quod credo de plerisque, ipsas radices.
Scias tamen, plurium, quas e Belgio accepimus, nobis non
esse nisi vnicum indiuiduum, et de bis, si inodo aestate futura
semina maturauerint, in posterum ea habebis. lam vero
si-mul mitto catalogum aliquot plantarum, quas in horto nostro
videre optarem quasque vobis esse scio. Speramus de vestra
benignitate, ut hortum nostrum adhuc in incunabilis iacentem
ad maturiorem aetatem perducere iuuaturi sitis, et paruulum
nostrum plantarum numerum, quantum tieri possit, aucturi;
non respicientes ea, quae a nobis accepta aut exspectanda
sint. Nostrum vero semper erit quocunque modo gratiam
vestram agnoscere, gratosque nos praebere. Valeas, faueas.
Dabam Hafniae d. XIV Martii 1766 properante calamo, cui
ignoscas.
Polliceris mihi Parentis clavem Medicinae et
disserta-tionem de purgantibus indigenis, de quibus summas TIBI reddo
gratias; liceat vero adhuc tertium rogare, nempe
disserta-tionem de Sirena Caroliniana. llis tribus si me donare velis,
mittas ea quaeso Holmiani ad Dominum Koustrup, Consul et
conseiller de commerce du Roy de Dannem. quam prima
occasione, summo enim desiderio ea legendi flagro.
(94)* Viro Nobilissimo, Eruditissimo,
Domino Professori a Linné
Patrono et amico aestumatissimo
S. pi. d.
J. Zoega.
Ad litteras TVAS humanissimas, acceptissimas, dudum
respondissem, nisi hue vsque varia me abstinuissent. Vt de
hoc TIBI persuadeas, scias Fabricios ambos hoc tempore
Hafniam, Parentem et amicos reliquisse, meliores petentes
regiones, amicos peregrinos, solidioremque doctrinam
quae-rentes. Quod Decadum editorem , quem pro voto meo
procurare TIBI non potui, Lipsiae acceperis, TIBI gratu-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>