Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
484
erit nostra Thea Veronica maritima. Sed certissime quaeris,
quomodo heri potest, vt Veronica maritima pro Thea vendi
posset? Quod vt videas integram Theae Roeskildensis
hi-storiam narrabo. Vir ille, qui in Horto suo hunc Thesaurum
habere putavit, ex iis est, qui vinum adustum diuendunt, et
vilioris generis homines hospitantur, quos inter praesertim
sunt, qui e Bohemia aduenientes vasa vitrea vendunt. Horum
quidam credulo huic viro plantam pro vera Thea dederunt,
et vti in nouellis legitur, persuaserunt, eam e China esse
allatam .. . 1) Vnicus ille infelicis nostrae legationis
super-stes Dn. Niebuhr nondum aduenit. Goettingae iam esse
dici-tur. Fabricius cum fratre suo relicto Edinburgo iam Londinum
petit. Brünnichius Italas perlustratur terras, meque oportet
quiescere Hafniae.
Viuas sospes ac felicissimus, fautor optime,
honoratis-sime, amatissime. Salutes rogo illustrem Dominam,
nobilissi-masque iiliolas. Haggbyenses omnes, bonos illos bonasque,
salutare, si ita licet, oro. Valeas iterumque valeas!
Hafniae d. XXVI. Septembr. 1767.
(103)* Praenobilissimo, Eruditissimo
Dno Doctori ac Professori C. a Linné
Fautori amicissimo
S. pi. d.
J. Zoega.
Accepi dissertationes illas parentis TVI venerandi, quas
nuper mihi niittere benigne voluisti, et maximas de iis gratias
ago. Flagro et Hagramus omnes desiderio videndi Regnum
vegetabile systematis noui, nec spes nobis est, futurum hoc
ante quam hyeme praeterlapsa; hine ad TE me conuertere
audeo, nullus dubitans, quin pro TUA, quam veneror, amicitia
precibus meis nunc subiungendis aures praebiturus sis.
1) Plaiitetliagnoser og om Sendiüger af Planter.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>