Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
488
Gouan, Pn. Barnades, et e horto Parisiensi, nec dubito, quin
et inter liaec quaedam sint, quae Tibi desunt. Rariora
saltem communicabo, si modo non nimis auarum mihi Te
præ-bueris.
Parentem optimum , Matrem venerandam, Sororesque
amabilissimas meis saluta verbis, ipseque optime et ter
optime vale, mihique faue. Hafniae d. X. Februarii 1769.
(109) Equiti Illustrissimo,
Dno Archiatro a Linné
Patrono ac Praeceptori suo ad cineres colendo
S. pi. d. ac de incepto noiro anno
sincerrimis gratulatur votis
J. Zoega.
Quod ad litteras binas humanissimas iusto serius
re-spondeam, excuses millies rogo. Quod praecipuum posterioris
erat Epistolae, in caussa fuit retardatae responsionis. Et
Koenigius, et cui litteras cum plantis ad TE dederat Dux
nauis ex Indiis redeuntis, crediderunt Koenigio non licere, vt
plantas 1: naturalia quaecunque aliis quam iis a quibus
missus est, dåret, hine post diuturnam inquisitionem demum
tantum expertus sum, litteras Koenigii vna cum plantis
tra-ditas esse Commissario, vti dicitur, vestro in vrbe Helsingoer,
qui Bahnsen dicitur, huncque litteras per tabellarium
publi-cum, plantarum fasciculum vero per mare ad TE misisse,
hine nullus dubito, quin posteriorem mox accepturus sis.
Ceterum Plantas Koenigii aliis negotiis occupatus nondum
examinare potui, quasque vidi, his nulla adscripta erant
nomina.
Diligentissimus certe est Koenigius, at sorte sua non
erat contentus, dum primum in Indiam venerat. Iam vero
cura Cl. Oederi factum est, vt Historicus naturalis regius
declaratus sit, et præter salarium, quo tanquam medicus
mis-sionis fruitur, quotannis 180 rdlr. a rege ipsi concessa sint.
Nec satis TIBI laudare possum sinceritatem integritatemque
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>