Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
513
(3) Nobilissimo Juveni
L). D. M. T. Brunnichio
Amico suo perdilecto
s. pi. d.
Car. Linné
Equ.
Lætabar magnopere Tuas accipere literas, quum non
noveram ubi nunc temporis degeres, antequam Tuæ die 18
datæ reddebantur Leydæ. Jam degis ubique plurima
collec-tanea asservantur. Optarem Tecum esse eaque perlustrare.
Ne obliviscaris Insecta, Papiliones &c., quorum stupenda
exo-ticorum copia prostat Amstelodami et alibi. Si adeas D.
Burmannum Professorem Amstelod., D. Royenum Professorem
Leydensem, D. Gronovium Consulem Leydensem, devotissima
mea ipsis dicas; sunt enim hi inter Belgas primarii triumviri
årtis nostræ.
Si adeas Hagam, inquiras D. Pallas Berolinensem, juvenem
acutissimum in Entomologicis, Ornitliologicis et tota natura
versatissimum; eum meis salutes verbis et dicas, quod ut ut
ejus acceperam in appendice novas species Avium, ad eum
Hagam dedi literas, sed quod responsorias non obtinuerim.
Quomodo procedit cum opere illo, quod delineat
Cole-optra, cujus tantum accepi primam tabulam e Belgio.
Quod Motacilla alat Cuculum, quotidie per æstates vidi,
secl cur Alauda simul eum nutriret, ego non capio.
Multum Tibi obstrictus pro pulcherrimis Tuis
observa-tionibus de Avibus, quas adeo candide communicasti. Sudat
jam Systema Naturæ, in quo videbis Tuum nomen ad omnia
et singula quæ me edocuisti.
Aves per Consulem Koustrup missas non dum accepi.
Bradypum, si adliuc vivat, videbis Amstelodami apud
Blaue Jaen; dicas mihi quænam ibi hodie animalia occurrant.
Museum rerum naturalium quod instruxit pie defunctus
Princeps Arausiacus erit stupendum; nec potest aliter esse,
cum India orientalis facile tota, Caput b. spei et Surinamum,
quæ proferunt maxime stupenda naturalia, Belgis subjecta,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>