Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Vedhæng - A. om Sigenere eller Tatere - 1. Hermanni Corneri Chronicon under 1417
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
359
Vedhæng.
A.
1 Hermanni Corneri Chronicon
nnder 1417.
(Eccard: Corpus bistoricum medii ævi II 1225).
Quædam extranea et prævie non visa vagabundaque multitudo
hominum de orientalibus partibus venit in Alemanniam, perambulans
totam illam plagam usque ad regiones maritimas. Fuit etiam in
urbibus stagnalibus, incipiens ab urbe Luneburgensi, et perveniens
in Prutziam peragravit civitates Hammebnrgensem, Lubicensem,
Wismariensem, Rostoccensem, Sundensem et Gripeswaldensem.
Turmatim autem incedebat, et extra urbes in campis pernoetabat,
eo quod furtis niniinm vacaret, et in civitatibus comprehendi
timeret. Erant autem numero circiter CCC. homines utriusque sexus,
demtis parvulis et infantibus, forma turpissimi, nigri ut Tartari,
Secanos se nuncupantes. Habebant etiam inter se Principes suos
Ducem scilicet et Comitem, qui eos judicabant, et quorum mandatis
parebant. Fures autem erant magni, et præcipue mulieres eorum,
et plures de eis in diversis locis sunt deprehensi et ijiterfecti.
Litteras quoque promotorias Principum et præsertim Sigismundi
Regis Romanorum apud se ferebant, propter quas a civitatibus,
Principibus, castris, opidis, Episcopis et Prælatis, ad quos
declina-bant, admissi sunt et humaniter tractati. Eorum autem quidam
equitabant: quidam vero pedes [o: pedibus] gradiebantur. Causa
autem hujus divagationis eorum et peregrinationis dicebatur fuisse
aversio a tide et recidivatio post conversionem suam ad Paganismum.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>