Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread.
/ Denna sida har aldrig korrekturlästs.
168 A. B. Drachmann: De duobus Pindari locis.
sine ulla causa idonea. Sed tamen hac quoque
disputatiuncula quasi necessitate quadam adacti ad Terpandri poesim
revocamur; neque enim si lyricae monodicae et choricae
initia quo modo inter se coniuncta fuerint investigandum est,
huic nomini non occurrere possumus. fTerpandri nomi,
quantum quidem coniectura assequi licet, carminum
choricorum quae nobis nota sunt simillimi fuisse videntur:
utriusque certe generis epica narratio lyricis partibus circumdata
propria fuit; quas in Terpandri poesi monodica non minus
quam in chorica Pindari ex ipsius poetae persona prolatas
fuisse per se intellegitur. Spartae igitur, unde originem
ducit poesis chorica, quisquis hanc primus excoluit artifex
(nam de ea re parum constat), eiusdem generis carmina ad
usum choricum ita transtulisse videtur, ut omnis mutatio in
modorum ratione novanda contineretur, carminum natura et
forma eadem maneret. Tum haec ratio etiam apud eos qui
postea in hoc poesis genere elaboraverunt, ita obtinuit, ut,
si verum quaerimus, ad poesim proprie choricam numquam
perventum sit, sed intra carmina monodica peculiari quadam
et usu stabilita forma, qua ab lyrica Aeolica separabantur,
insignia et modis choro aptis praedita subsisteretur.*
1 In summa rei obscuritate et testimoniorum paucitate haec fere
sunt, quae erui posse visa sunt. Triplicem omnino poesis choricae
originem fuisse video; nam argumentum, quod nihil aliud est quam fabula,
ab epica poesi pendet; tractatio ex monodica Lesbiorum ratione fluxit;
chorum denique ipsum populare et antiquum institutum Spartanum
suppeditavit. Hanc tripartitionem si non aliunde invenire possemus, universa
dialecti ratio quamuis in singulis rebus incerta perspicue ostendit.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Tue Jun 16 13:58:03 2026
(www-data)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r1/0180.html