- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Tredie række : Femte bind /
102

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

102 Christianus Mikkelsen: cum animaduertisset se errore 7d pro in scripsisse, additum esse (cfr. Schoell. ed. mai. praef. p. XVI). Hinc sequitur, ut iure Camerarius suspicatus sit, mulier ex multis vitiatum esse. Scribendum est igitur: Postrémo in magno pópulo multis hóminibus. Quod dicit Schoellius multis hominibus languidissimum additamentum esse ad in magno populo, eodem iure dicere poterat in proximo uersu uictis ňostibus languidissime ad re placida et otiosa additum esse. Affluit talibus abundantiis sermo Plautinus. Diniarchus haec (uu. 95 sq.): Nam ego Lémno aduenio Athénas nudius tértius, Legátus quo hine cum público imperió fui. Geppertus aduenio in adueni recte mutauit. Ussingius praesens tempus defendit, coll. Terent. Hecyr. 458: Aduenio modo, Adelph. 289: Modo dolores occipiunt, Heaut. 53: haec inter nos nuper notitia admodumst. Sed omnibus his locis aduerbium incertum tempus significat; ubi certum tempus indicatur, perfectum scriptum est, ut Mil. 441: Quae heri Athenis Ephesum adueni uesperi; Afran. apud Charisium p. 185 P.: Nudius tertius tute aduenisti. Astaphium ancilla Phronesii meretricis ex aedibus exiens ceteras ancillas intro manentes, ut adulescentes aduenientes caueant, sic hortatur (uu. 106 sqq.): Oenús eorum aliqui ióculum amicae usque óggerit, dum ílli agant. Sin uídent quempiam se adséruare, obludeant, qui custodem óblectent. Per ióculum et ludum dé nostro saepe aedunt quod fartorés faciunt. Obludeant in editione principe in ob/udunt mutatum est. Sed obludere Plautinum utique non est, quare Ussingius obiectant edidit. Leo obludianít coniecit, coll. Poen. 1232: At tu hercle adludiato et Stich. 383: Quando adbibero,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Jun 16 17:54:52 2026 (www-data) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/3r5/0114.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free