Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De peripolis Atticis.
Scripsit ft. L Selchau.
Quæ est sententia Hermanni, Schoetnanni, Wachsmuthii,
ceteroram qui de rebus antiquis Atheniensium scripserunt,
adolescentes inde ab anno ætatis octavo decimo ad annum
vicesimum obstrietos fuisse, ut inter peripolos militarent, ad
Boeckbium auctorem referenda est, qui a. 1819 in indice
lectt. Berol. de bac re primus disputavit. Itaque si quid in
ea sententia mutandum aut corrigendum mibi videtur, cum
illo uno mihi res est. Videamus igitur, quæ Boeckbius
docuerit et quibus testimoniis usus sit.
Verba ejus liæc sunt: Ubi primum civium filii inter
epbebos recepti et in illis. quas diximus, tabulis (lexiarchicis)
inscripti sunt, — — —–ab eo tempore duos epbebiæ
usque ad vicesimum annos in terræ Atticæ circuitoribus
(ηεριπόλοις) egere, quod et Aeschines (η. παραπρεσβ. ρ. 329) de
se ex pueris egresso narrat et grainmatici uno ore omnes
tradunt: quibus annis hine inde in castellis præsidia agebant,
et fossis aggeribusque faciendis exercitabantur, neque tamen
extra fines patrii soli proficiscebantur, quod militiæ genus
ex ephebis demum egressi obibant (Seebode, N. Archiv 1828,
3, p. 86).
Jam hæc testimonia inspectemus. Apud Aeschinem 1. 1.
sic legimus: έχ παίδων απαλλαγείς περίπολος τϊ,ς χώρας ταντης
ίγενόμτ/ν δν ιτη, xal τοντων νμΧν τονς σννβφήβονς xotl τοΐς άρχοντας ημών
Nora. tidskr. f, filol. Ny række. X. Ιό
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>