- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Andet bind /
182

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

dum subesse suspicetur*). Sed præter id, quod dixi, deesse
sexti generis commemorationem, notandum est, quod Madvigius
quoque animadvertit, non prorsus ex superioribus repelita esse
hæc verba; priore enim loco scribitur: selecti ex conventu nut
;propositi ex negotiatoribus, hoc: de conventu ac negotiatoribus.
Et recte liabet hoc discrimen verborum. Nam in causis privatis
Siculorum et Romanorum iudices au t ex Siculis a ut ex
Romanis sumebantur, quippe qui semper ex eius natione esse
debe-rent, unde petebatur; sed in ceteris illis (maxime publicis)
causis selecti iudices e conventu civium Romanorum proponi solebant
(p. Ib7, 12)9). Id addam, tum demum, si hæc verba ab ipso
Cicerone scripta esse statuerimus, intelligi, quemadmodum facta
sit transpositio illa verborum, quæ sunt: Hæc copia, quam dico,
iudicum-fuisse?, quam factam esse demonslra\it Madvigius s|.
Nam oculi librarii a verbis, quæ sunt: iudices nulli (p. 187,26),

*) Opusc. acad. I!, p. 351, ann. 2.

2) Offendit etiam Madvigium, quod quum supra selectos iudices proponi
so-lere dixerit, hic ea verba disiungit (selecti e conventu aut propositi). Kgo
nullam offensionis causam video, quoniam diversa iudieiorum genera
his locis commemorantur, priore ceteræ illæ ves, hoc causæ civium et
Siculorum, ita ut non facile confundcrentur personæ iudicum, etiamsi
eadem verba utroque loco ponerentuv. Ne id quidem satis intelligo, quod
dicit Madvigius, fieri posse, ut comprehendantur illa significatione (selecti
e conventu) etiam ii, qui inter homines non eiusdem civitatis iudicarent.
Nam quemadmodum Verres in illis iudicibus dandis versatus sit, his
verbis significatur: Ex lege Rupilia sortitio nulla (p. 187, 30).— Ceterum
Zumptius ea, de quibus disputo, verba intacta non reliquit, sed ad
com-memorationem legis Hieronicæ proxime præcedentem retulit suspicans,
e\ hac lege iudices simul e Siculis et civibus Romanis sumptos esse,
ita ut hoc quoque loco convenlum intelligat Siculorum. Mihi tum
abundare videntur hæc verba, quoniam per se intelligitur, si lege Hieronica
iudicia a Verre prorsus sublata sint, iudices ex ea datos non esse.

3) de Ascon. Ped. App. crit. p. 43—44: .Deinde subiiciuntur illa: Hæc copia,
quam dico, iudicum et quæ sequuntur, quæ apertum est, nuper iam
po-sita (in illis: prœconem, haruspicem, medicum suum dabat), hic ad altcrum
genus ita subiici non potuisse; nec ad proximorum generum
commemorationem quidquam huiusmodi adiungitur; omnibus autem generibus
iudieiorum enumeratis, quum in nullis cos, quos oportuisset, iudices
fuissc, demonstratum esset, reete hæc univcrse de omnibus subiici
po-terant ac pæne debebant. •

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:26 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr2/0198.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free