- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Fjerde bind /
202

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Sed aliam codicis Bernensis tertii originem probant lion
tam illi loci, ubi verba, quae in melioribus inveniuntur,
omissa sunt (id enim neglegentia fieri potuit), aut ubi verborum
ordo mutatus est. quod saepissime factum videmus, aut
verbum aliud pro alio positum est (id enim interpolatione
fieri potuit), quam ii loci, ubi verba versusque, quae in
integris codicibus exciderunt, suo loco inveniuntur. Nam
quamquam hic quoque interpolationi locus est, ut passim de
supplemento dubitatio relinquatur, tamen multis locis, quae
in melioribus desunt, ita in Bernensi tertio expleta sunt,
ut supplementum interpolatione ortum esse prorsus non
possit. Accedit, quod aliis locis testimonium hujus codicis
aliunde confirmatur.

A minimis ordiamur. Libri secundi § 43 consensu
integrorum codicum (B H b; A ad hunc locum non est
inspectus, sed sine dubio idem habet) probatur in antiquiore
illo codice, unde originem ducunt, fuisse: „mortui mime
op-tinent jure caesorum". Inde prava conjectura in Bernensi
primo et Palatino effectum est nomen, quum Bernensis
tertius offerat numerum (cfr. de nat. deorum III § 51: stellae
errantes numerum deorum optinebunt). In antiquiore codice
ultimae litterae (fortasse in fine versus) interciderant,
quemadmodum III § 113 primae: „quorum erant titi (A B
a b, potiti c) Poeni.“; utrobique verum offert Bernensis
tertius1). II § 66 quum Cicero scripsisset: „(eloquentiae) a
majoribus nostris est in toga dignitatis principatus datus
in integris est: „in tota dignitatis11, unde in Bernensi primo
prava conjectura factum est: „in tota dignitate"; verum hic
quoque offert Bernensis tertius (et Palatinus). Paullo post

II § 68 verbum in codice antiquiore exciderat: „— ceterisque
operis et officiis erit id, quod violatum, compensandum11
(B H b). Bernensis primus ex suo addidit „violatum est‘\
quod Orellius recipere non debuit. In Bernensi tertio et
Palatino est: „violatum videbitur“, quod recte recepit Baiterus.
His locis dubitari non potest, quin librarius Bernensis primi

’) Sic etiam III § 35: „re utilifas et turpitudo11 servatum est in
Bernensi tertio, quum in B H a b sit : „re utili turpitudo11, quinque
mediis litteris omissis.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:58:48 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr4/0216.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free