Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
eadem neglegentia librarii. qua tam multa passim
omissa sunt, et alia menda in archetypum
integrorum irrepserunt.
Velut I§ 157: „congregati adbibent agendi congregandique
sollertiam11 (B H a b) et I § 126: „quae partes — aspectum
essent deformem habiturae atque formam11 (A B H a b)
dormitans scripsit librarius, neque est, quod dubitemus, quin verum
servaverit cod. Bernensis tertius ; Klotzii conjectura hic
opus non est. Quare testimonium codicis Bernensis tertii
non temere spernendum est, sed semper diligentius
ponderandum. Interdum vestigia antiquae verborum formae
deprehenduntur, ut I § 154 “reapse“ (re ab se) et III § 112 „cum
primo luci11 (cum primo lucis), ubi ipsa menda ostendunt,
librarium non intellexisse, quae scriberet, nedum temere,
quae in altera familia sunt, in antiquiorem formam mutarit.
Paucos locos proferam, ubi codex Bernensis tertius
sequendus mihi esse videtur. II § 15 editur: „quae esset
oblectatio valentium, qui victus aut cultus, nisi tam multae nobis
artes ministrarent? quibus rebus exculta hominum vita
tantum destitit (B H a b ; distat c p Orellius, fortasse rectius)
a victu et cultu bestiarum11. Cum Bernensi tertio scribendum
puto: „nisi tam multa nobis artes ministrarent11, nam in eo,
quod sequitur, non est, quo referatur „quibus rebus exculta11 ;
si de artibus Cicero cogitasset, scripsisset „quibus exculta11.
II § 34 haud scio an cum Bernensi tertio scribendum
sit: „Intellegentiae justitia conjuncta quantum voles habebit
ad faciendam fidem virium11 (quantum vis habet, quantum voles
habebit). Vulgo e ceteris codd, editur „quantum volet
habebit11, quod recte diceretur, si justitia voluntatem haberet.
Recte igitur dicitur de finibus II § 57: „esse enim quam
vellet iniquus poterat impune11 ; de Deorum natura II § 46 :
„Hic quam volet Epicurus jocetur, — tamen — num quam me
movebit11; de divinatione I § 56: „quam vellet cunctaretur,
tamen eodem sibi leto — esse pereundum11 ; hoc vero loco,
ni fallor, parum recte „quantum volet habebit11 diceretur.
III § 51 : „Advexi, exposui, vendo meum non pluris quam
ceteri, fortasse etiam minoris, quo major est copia11 (i samme
Forhold, som Forraadet er større). Sic Bernensis tertius;
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>