Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
§ 105 et in emendationibus Livianis ad XLII, 32. 2 et 3,
ubi plura exempla affert. Eodem modo emendandus est
locus de Divin. II § 111: „«»qomxh dicitur, quum deinceps
ex primis primi cujusque versus litteris aliquid conectitur",
quod idem C. F. W. Muellero placuisse video (in editione
Teubneriana).
Cum primo luci, quod de off. III § 112 ex cod. Bern.
tertio cum Orellio, Lundio, aliis contra Baiterum vindicavi,
testimonio Nonii aperte confirmatur, qui, quum lucem
feminini esse generis exemplo Virgiliano ostenderit, masculine
quoque poni pluribus exemplis probat. Horum primum est
Plautinum ex Aulularia (IV, 10, 18) ubi, quum in codd.
Plautinis sit luce clara, nunc ex Nonio antiquior forma luci claro
restituta est. Aliis duobus exemplis hujus formae ex
Varrone allatis ultimo loco addit: „M. Tui. de officiis lib. III
Et cum priu — haec sola Ciceronis suut, quae in Cicerone
sequuntur: „mo luci Pomponii domum venit", interciderunt
cum initio exempli sequentis, cujus finem in Nonio habemus
— „or ire luci claro non queo“. Jam vero, quamquam locus
Nonii mutilus est, satis apparet, illum antiquam formam in
suo codice Ciceroniano repperisse; aliter enim locum non
citasset.
Cum primo luci posuerunt Plaut. Cist. v. 355, Terent.
Ad. 841, Atta apud Nonium s. v. auspicari (quos locos I.
L. Ussing ad locum Aululariae attulit), praeterea Varro L.
L. VI § 92 in antiqua formula anquisitionis. Contra
Cicero ad Att. IV, 3 „cum prima luce“ scribit, et Caesar
de b. G. I, 22 „prima luce“. Dubitatur, utrum luci (primo
luci) sit ablativus an genetivus; Ussing (ad Aulul. v. 741)
hoc rectius censeri putat; neque quidquam ex Capt. v. 1003
„lucis des tuendi copiam“ effici, recte affirmat. At idem
(ad Amphitr. v. 163) duos locos Plautinos affert, ubi legendum
sit „cum luci simul“ (Stichus 364 ed. Ritschel. et Mere. 251,
ubi tameu conjecturae debetur), ut mihi saltem cum luci et
cum primo luci, luci et claro luci eodem modo intellegenda
esse videantur. Luci praeter locos Plautinos, quos affert
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>