Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Aânotationes criticæ ad [Demosth.] or. LIX
(îfarà Nsaiçàç).
Scripsit Carolus Hude.
Antequam ad singulos locos pertractandos venio, pauca
de universa librorum manu scriptorum ratione præmittenda
esse videntur. E plurimis codicibus* quorum nonnulli nec
adhuc inspecti nec qui inspiciantur satis digni sunt, codex
2 (Parisinus 2934, a. f. g.) cum vetustate tum vero
boni-tate ita eminet, ut recte ab editoribus recentioris temporis
pro ultimo receusionis fundamento habitus sit. Eum
Din-dorfius quod sciam postremus ad usum editionis suæ
con-ferendum cura vit, qua collatione parte aliqua codicis ipse
inspecta pro vera atque accurata uti nou dubitaverim. Nec
tamen præstantia codicis S ita eximia est, ut sicubi
scrip-tura vacillet testimonia ceterorum codicum plane neglegenda
sint; immo potius ita se res habet, ut omnes ex uno iam
antiquitus satis corrupto fonte, ita turbato ut sæpius
mendis solis cognationem investigare possis, originem duxisse
videantur. Proxime, si cognationem solam spectes, ad cod.
S accedunt codd. Y, O, r, v, qui cum multo peioris notæ
sint aliquando scripturam meliorem præbent; longe alia ratio
est codicum F (Marciani 416) et B (Monacensis 85),
qui-buscum fere cod. Q consentit, qui haud sane raro ita a
cod. s discrepant, ut scripturam veram servasse videantur.
Codice B usus est Reiskius, qui tanta diligentia verba
codicis huius reddidit, ut ego quidem parte pæne dimidia
codicis collata nihil fere quod correctionem desideraret
invene-rim. Quo facilius ferimus, nullam accurate factam
colla-tioném codicis F extitisse; quem cum miratus quod aliquot
locis a B cod. discreparet perlegissem, apparuit, collationi
a Dindorfio adhibitæ minime fidem haberi posse codicemque
Nord. tidakr. f. filol. Ny række. VII. 19
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>