Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
èxxhjaLa facta diximus. Cutn hoc optime conuenit, quod
Chae-roneae seruis manumittendis certos dies constitutos fuisse
uidimus (uid. supra p. 13). Neque uero, opinor, cum testibus
aut cum consentientibns illis confundendi sunt hommes qui
consecratoribus adesse dicuntur. De qua re paulo
accu-ratius uidendum est. In titulis enim Boeoticis ubicumque
mulieres seruos consecrant, uir aliquis iis adesse dicitur1).
IJnde statim colligas, mülieribus nisi uiro praesente seruos
manumittere non licuisse. At enim cum Delphis mulieribus
etiam nullo uiro auctore manumittere licuisse constet et
tarnen in plerisque titulis Delphicis mulieribus
manumitten-tibus uiri adesse et consentire dicantur, casu accidisse uideri
potest, ut in titulis Boeoticis mulier nullo uiro praesente
manumittens fere nusquam appareat. Sed tarnen alia est
ratio titulorum Boeoticorum, alia Delphicorum. Nam in his
quia uir qui adesse dicitur semper aut maritus consecratricis
aut aliqua cognatione cum ea coniunctus est, tautum
con-sentiendi gratia, ne post mortem dominae libertum in
serui-tutem assereret, adhibitus esse potest; quod re uera sic
habuisse infra ostendam; in illis etiam amici, ex quibus
nihil eiusmodi metui poterat, mulieribus consecrantibus
adesse dicuntur: ut in titt. Orchomeniis duobus (S. I. B. 27.
29), ubi uiri consecrant, nulli testes sunt, contra in n. 28,
30, 31, ubi mulieres consecrant. uiri iis adesse dicuntur,
atque in 31 his uerbis: nagslav rjj Khà <pikv xrX. Similia in
titt. Chaeronensibus inueniuntur; uid. Bull. corr. Hell. VIII,
p. 55 (n. 1 a) : KaXXlg Ti^iidSao nuQioVTOQ uvr/j (piXujv KdXXavog
Ti^utxöao, Ja/xttyeitcù KaifiaoSâqo]. IX., p. 356. Saepius
sane maritus uel cognati consecratricis adesse dicuntur (Bull.
VIII, p. 64, n. 9 a; "AOrtv. IX, p. 359; C. I. G. 1608 b; c; e;
cet.), atque hi, quoniam mortua domina hereditatis iure in
eius locum succedere poterant, interdum etiam consentire
(a-vvevuqs(tt8ïv C. I. G. 1608 a) dicuntur. In primis memoratu
dignus est titulus ap. Latichew (Bull. VIII, p. 55, n. 1 b), ubi
TeXXéag Ewofiov xal IJuga/tova Kri<piaoôcôçov xal Krjcpi(r6ôwçoç TeU-éov
ancillam nomine Zoilam consecrant; cuius extrema haec
’) Unu8 titulus excipiendus est, qui legitur in Bull. corr. Hell. VIII,
p. 57, n. 2 b.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>