Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
contra uidetur: ancillam, cum dominus mortuus sit, uenituram
esse fingitur, et ob eam rem scribitur: ôeôoiwr/.ç to«tw
énne-Xea&évTio* ; h. e. cum Dorema permanserit uel pecuniam soluerit.
Sed in uenditione illa pretium non persoluendum esse
dominus miro modo dissimulât.
Alia est ratio tituli W. F. 29, de quo cfr. Curtius 1. 1.
p. 145. Hic enim priuatus priuato ita uendit, ut ancilla
emptori donec uiuat permanere, mortuo autem eo libéra esse
iubeatur. Cfr. quae de manumissione Neaerae ex [Dem.]
LIX, SI sq. comperimus. Sed praeterea emptor seruam
mamimissam in sacro Apollinis Delphici uenditoris nomine
inscribendam curare iubetur (àvrtfçaifjùta ôè Bôy&oç øgåaaar
B7IO tov XleÇûvSQov ovofiuToç TM ft-eS) ; unde is ipse titulus quo
de agitur in muro legitur. quamquam hanc eius formam
esse uenditorem uoluisse non puto. Qua in re nihil miri
est nisi quod tota res non uulgari ratione transigitur, per
formam fictae uenditionis deo factae adiecta ea condicione,
ut serua apud Boethum permaneat, qualia nonnumquam
facta alibi inuenimus; cfr. quae infra p. 58 sqq. dicentur.
Iam uero omissa hac enumeratione de ui ac natnra
for-mularum in plerisque titulis Delphicis usitatarum
disputabi-mus. De qua re accuratissime quaesiuit Foucart in libello
praedicto (Mémoire etc.) ; quem quamquam omnino
sequen-dum putaui, tarnen erit ubi ab eo dissentiam.
Primum uideamus de ipsa uenditionis formula. Dominus
deo seruum uendit, xu-dioç êniazevas (0 SovXoç) Tü) \)&ài zàv utruv,
s«p oixf. iUv&sçov elvai —■ haec uerba ipsius uenditionis
ratio-nem déclarant. Quorum de structura grammatica quia uiros
doctos non plane consentire intellego, de ea re nonnulla
dicenda sunt. Qui a.dhuc de uerbis illis exposuerunt, Curtius
(anecd. p. 38) et Foucart (mém. p. 10), ilia xa&àg — tp
ùvàv ad praecedentia pertinere consentiunt, quo modo
perti-neant différant. Curtius enim ita explicat: „dominus uendit
— non ut uulgo uendunt, sed illo modo, quo modo seruus
deo emptionem credidit“. Foucart uero uerba de quibus
agimus ad pretii significationem sane proxime antecedentem
referre uidetur, cum sic scribit: „Nous avons vu les prêtres
remettre la somme convenue au maître, mais c’est l’esclave
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>