- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
48

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Sed ne his quidem cautelis deus contentus erat. Praeter
ipsum enim uenditorem etiam alium sibi obligari uolebat,
qui iisdem quibus uenditor condicionibus teneretur. Itaque
a nullo titulo, quicumque specie uenditionis manumissionem
continent, deest sponsor, qui iuxta uenditorem ut rata sit
deo emptio cauet. Nomen eius uulgo erat ßsßamTr#1): ita
in longe plurimis titulis Delphicis est, item in Chaliensi,
Phistyensi, Tithorensibus; in Naupactiis nomen est
ngo-unoSizuç, idemqae in paucis Delphicis redit (W. F. 177. 325.
363. Hauss. 15; ubique uenditor Locreusis est); cfr.
Ditten-berger in S. I. G. 446, not. 6. In omni autem uenditione
sacra sponsor at adesset Delphis lege sanctum fuisse
osten-dunt illa: ßeßmoir’^g xmcx tov rouov tüç ntthoi, quae sollemnis
formula est; sed de nuiuero sponsorum uix quicquam
constitutum erat, cum persaepe unus uel duo, interdum tres aut
quattuor, semel quinque reperiantur, neque inter hunc
nume-rum et numerum aut pretia seruorum qui ueneunt2) aut
personås uenditorum ulla ratio intercedere uideatur (Fouc.
p. 17). Ubi uenditor peregrinus est, praeter sponsoi’em
Delphicum saepe peregrinus cauet, sed alibi solus Delphus,
alibi solus peregrinus nec is semper popularis uenditoris
inuenitur (Fouc. p. 17/8). Sponsoren) a uenditore
constitutum fuisse inde apparet, quod haud raro cognatus eius est;
tamen sacerdotibus eum probari sine dubio necesse erat. —
Porro item ubi uenditor peregrinus est, post illa xata rov
vofxov rüe nôhoç saepissime adduntur etiam haec: xal xar’u rav
avußo/.in’ S. to (Tvußoiov ; Unus titulllS (W. F. 47) xdrit r’o crvfißoi.ov
rü»> <i>iaxètùv praebet.3) Haec ad pactiones inter Delphos et
ciuitates uicinas factas, quae obligationes in altera ciuitate
contractas etiam in altera ratas esse iuberent, spectare

■) Apud Atticos quoque de eadem re ßcßaiovr nsurpabatur; cfr. Isae.
V, 21 sqq. Plut, de uit. aere al c. 1. — Curt. anecd. p. 42. Foue.
P- 19, ’)•

l) W. F. 408 pretium est duarum minarum, sponsores quattuor; Hauss.

15 pretium uiginti minarum, sponsor unus.

3) In W. F. 310 et Hauss. 25, ubi Delphi uendere dicuntur, sponsores
y.ata tov vüfiov y.cti tttv ofxoXoyictv d tI)t.ur ; sed cum m utroque titulo
praeter archontem Delphicum praetor Aetolorum praescribatur,
errorem aliquem subesse credo.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0060.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free