- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
51

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

[inl xcrtcxdov/.iaifib)], endocfißavsff&tu, xaTCtöovll&G&ou, ctyeiv, ID titt.

Tithorensibus ivBxvga&iv; cfr. anecd. D. p. 43), quisquis uelit
eum in libertatem uindicare licere in plerisque titulis
indi-catur; interdum inter homines quibus uindicare licebat
se-paratim nominantur ol (lo/orre; xal oi Isgsig (W. F. 94. 122) aut
persona priuata cum manumisso cöniuncta (W. F. 138).
Neque tamen eo stabat lex Delpliica; nam ipsi quoque
libertino idem ius concedebat. Itaque haud raro hane formulam
inuenimus : st ås tiç scfanTono U. c. Maveoç snl xazuSovXiufim,
xvgioç tara Màvrjç avçaxbv (cfr. de hac pronominis forma Keil.
Rhein. Mus. XVIII, p.‘262 sqq.) avliuvx) àg élev&egoç Sir (W. F.
31 ; cfr. 36. 62, cett.). Quae res cum legibus Atticis non
consentit; Athenis enim, nisi quis alius praedibus datis
liber-tinum uindicauerat, hominem prehendere licebat,
resistenti-que actio de ui intendi poterat (Plat. legg. 915 a.). Sed in
hac re ut in multis aliis UçoSovU« illa ficta Delpbica ipsa
plena libertate Attica liberior et securior erat.

Uindici libertatis plena ab omni poena aut multa
securi-tas promittitur : uÇà/iiaç éèrv nuaaç Slxaç xal ’Ço1/j.iuç. Contra eum,
qui in seruitutem assereret, accusare et multare licebat (W. F.
33. 38. 130). Quanta fuerit multa, in titulis Delphicis
nusquam legimus2); quamquam in W. F. 442 scriptum erat

(et dé rie êfpâmono, ùnouauTb) ugyvgiov.....), sed iam legi non

potest. In titt. Tithorensibus multa talentum argenteum
est; $imidium deo Aesculapio, dimidium uindici cedere
iube-tur; Delphis fortasse similia constituta erant. ïota autem
haec uindicatio dei nomine fieri saepius dicitur (wlw vnèg
rov 9-ebv W. F. 163. 286 cett.; ênl tùv -ttebv 100. 105. 107 cett.;
ànoxaîhirTâovTSç êv to Isgbv 417). Cfr. Fouc. p. 11 sq. Curt.
Goett. Nachr. p. 140 sq.

De cetera libertinorum Delphicorum condicione si
quaeri-mus, duplicis eam generis fuisse inuenimus. Nam aut seruo

’) Hoc in titulis Delphicis sollemne uocabulum est de uindicatione.
De uindice (non de ipso libertino) dicitur etiam ngotatao&ai (tivoç
vxèÿ tov S-tuv). ÏAtpatgHo9ai, quod apud Atticos sollemne est, W. F.
417. 450.

2) Fortasse tarnen in W. F. 33 (to yeygafifiévov initifuov) eadem pecunia
significatur, qua uenditor et sponsor multari poterant, quae supra
in eodem titulo definita est.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0063.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free