- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
54

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

cum domino ante manumissionem nihil pactus esset, atque
in hoc manumissionis genere summam et paene absolutam
libertini libertatem fuisse demonstraui. Sed re uera haec
libertas legibus concessa persaepe iis quae inter seruum et
dominum priuatim conuenerant magnopere imminuebatur.
Harum autem condicionum genera sic diuidi placet, ut
libertus aut domi manumissoris manere ibique omnia ministeria
facere aut suam quidem ipsius domum habere, sed priori
domino aliquid uel operis uel pecuniae praestare iubeatur.
Atque de his primum uideamus; in tota autem hac parte
non modo titulis Delphicis ceterisque eiusdem formae, sed
etiam Boeoticis atque omnino quicumque manumissioni sacrae
tribui possint uti me moneo.

In manumissione Attica liberti rem familiarem, si orbus
mortuus esset, patrono iure cessisse constat. Delphis, quod
seruus deo ueniret, talem legem non fuisse iam supra (p. 52 sq.)
monui; hic quo modo manumissor, si illud ius retinere uolebat,
de ea re in titulo cauerit uidebimus. In titulis igitur uelut
W. F. 213. 226. 425 hoc simpliciter fit his uerbis: el Sé xa

rslevTtiUi/ 2bj<roç uzexvoç, zà xazaXeup&évza vnug/ovia Sâcrov navra

KalhUvov tazmv (213) uel similibus; 226 et alii heredes
quoque patroni idem ius habere iubent. In W. F. 19 ut ius
patroni etiam ad liberos liberti, si ii orbi mortui sint,
per-tineat cauetur. In aliis uerba eiusmodi sunt, ut, etiamsi
liberto liberi sint, tarnen patronus heres institui uideatur
(ènsl Ôé xa ZBXevzaujj J4ffla, zà vnuçxovza avzàç navra IVto)v ^Em/açiôu
ï; tôv intvofiuv avxov W. F. 53; cfr. 94. 152); quamquam eum
horum titulorum sensum esse uix adducor ut credam.
Deni-que iuri illi hereditatis, quo libertus tantum testamenti
faciendi potestate priuabatur, saepe ea quoque cautela
ad-ditur, ne cui libertus dum uiuat suorum quicquam donet;
uelut in Curt. 13 (Le Bas 930): xal jir, JiouxovglSag

ùnaXlozQLwaai ur)8è xa& onoïov zivotzo (?) : W. F. 31: xal (lij êÇétnco
tÇovata Måvei SiSSvzi [irftsvl rù xa t/)/ : cfr. 53. 94. 213 Cett.
Curt. Goett. Nachr. p. 152 sq. Fouc. mém. p. 24. Talis autem
condicionis uim eam fuisse apparet, ne libertus sua aliis
ante mortem donando patronum hereditate fraudaret. Ipsa

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0066.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free