- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
57

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

per leges non licebat. fictum possessorem, qui sine dubio
ciuis fuit, substituerat. Praeterea, ei dominus pecuniam
aedibus cautain mutuam dederat. Iam dominus seruum
manumittens, quod aedes ipse habere cupit, illum sibi aedes
per fictum possessorem uendere iubet, totum autem pretium
quia soluere non uult, pecuniam sibi debitam aedibusque
cautam ad libertum suuin transfert. Qua de re si recte
disputaui, seruis pecunias haud exiguas colligere interdum
licuisse, id quod aliis quoque locis comprobatur, hoc titulo
confirmatur.

Alia condicionum genera, si paramonen quaeque cum
ea artissime coniuncta sunt excipias, haud multa inueniuntur.
In W. F. 234 medicus a seruo quem manumittit postulat, ut,
si opus sibi sit, artificii sui quinque annos socius sit, pro
opera quam praestiterit omnia ad uictum et uestitum
perti-nentia accipiens (Xa/xßmiov x« êv rav rgocpàv navra xal
èvôvSiirxo-/jevoç xal (nça/tara Xa/ußävar). Haec autem nulla paramone est;
nam huius natura ea est, ut liberto omnia opera seruilia
imponi possint. In 239 libertus, qui adhuc puer est, cum
apud fullonem permanens id artificium perdidicerit, priori
domino omnia opera fullonia quorum domus eius indigeat
praestare iubetur. Deuique in 406 dominus paciscitur, ut
liberta se in Macedoniam peregrinantem sequatur. —
Interdum autem non ipse pro se, sed pro alio hornine uenditor
operam liberti postulat; uelut in W. F. 43 Medae ancillae
manumissae imponitur, ut parentibus suis cum adoleuerit
uictum cultumque praebeat (tgsqiha xal ei<rxr)iiovt,£hn), siue
adhuc seruiant siue liberi facti sint. Puella igitur quae hic
manumittitur peculio parentium adhuc seruientium e
serui-tate redempta est. Cfr. Fouc. mém. p. 26. In 219 libertus
nomine Thracidas post mortem domini prioris mulieri nomine
Dorcadi uictum praebere iubetur, si cum eo uiuere uelit; si
minus, cibariorum uim detinitam singulis mensibus domum
eius ut apportet ei imponitur.

Haec omnia inter dominum et seruum etiam simplici
manumissione non omnem usum tolli solitum esse
osten-dunt. Opera autem liberto ita imposita ut rite
praestaren-tur, sine dubio legibus quae de rebus contractis erant

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0069.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free