Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
violet. Reiter vix ita. Persaepe enim emendatores facilliinis
emendandi rationibus usi responsionem restituerunt — ut. De
plura afferam, Aesch. Pers. 645 /leyav/rj pro fxsyai.av/r, reponendo —.
Quas emendationes non minus improbat Reiter, quam quae longius
a librorum manu scriptorum verbis recedunt, nihil amplius
re-quireus quam ut sanam praebeant verba sententiam; quamquam
etiam ex corruptis, qualia nos habemus, choricis tragoediarum
apparet poetis valde curae fuisse, ne quid diversitatis inter
strophas et antistrophas intercederet. Qui caute de liac re
iu-dicant (Christ, Metrik der Griechen und Römer, pag. 627;
Alexanderson, Grekisk Metrik § 263), ut non quaslibet coniecturas
accipiunt, ita cavent, ne aspernentur emendationes, quae et
responsionem restituant, neque e longinquo petitae sint.
Huic capiti adiungitur tertium (pag. 177—188) „de
syl-labis in tetrasemam longitudinem productis“. De quo idem fere,
quod de secundo, valet iudicium. Hoc capite scriptor etiam
patefacere conatur, quae sequendae sint rationes in dimetienda
paenultima syllaba versuum in trochaeo vel spondeo desinentium.
Quartum caput (pag. 189—232) inscribitur: „De
rhytmizo-meni cum rhythmo congruentia, qualem in trisemis usurpandis
Aeschylus et Sophocles consequi studuerunt“. In difficillima re
versari elucet. Occurrit nobis hic iterum maxima illa Reiteri
in locis colligendis diligentia. Si. cui videtur vanum esse
quae-rere , quem ad modum in trisemis usurpandis rhythmi cum
rhythmizomeno concentum instituerint poetae, nescio an melius
eurn edoceat Reiter. Quamquam enim non credimus fieri posse,
ut singula huius quaestionis persequamur, tarnen inspectis, quae
de ut y voce docet Reiter pag. 2131), dubitare non licet, quin
studuerint poetae, ut productionis rnythmicae auctio maxime ad
voces sententiarum conexu iam intentas accederet.
Quamquam Reiter id non asseeutus esse videtur, quod est
quasi caput dissertationis, ut nobis persuaderet offendendum non
esse in neglecta stropharum respoDsione, tamen haud dubie rei
metricae multum profuit, et quod omnes hoc nomine inconcinnos
locos diligentissime collegit, et quod, quaestione denuo in examen
vocata, prohibuit, ne temere in emendationibus aequiesceremus.
Luudae a. 1888.
Johannes Paulson.
’) „Dignum sane memoratu est prioris huius vocis (in;) syllabae
pro-ductionem tantis in deliciis habitam esse ab Aeschylo, ut non
minus XXII locis inveniatur. In universum hanc vocem in
tragoe-diis superstitibus quater et quadragiens reperis (deciens in
trime-tris, quater in versibus anapaesticis, quater in versibus dochmiaeis).
In versibus igitur logaoedicis — ubi quinquiens et vieiens haec
vox obviam fit — tribus vel duobus tantum modo locis Utr,
arsi ternaria non intenditur“.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>