Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
plane minutas et in re orthographica fere uersantes indicaret;
uelut in libri noni u. 60 scripturam codicis Palatini quom, 187
qaietest codicum MXP2, 418 Ut Palatini, 575 Mam codicum Pj’
be// attulit, ut exempla ex uno libro petita ponam. Eiusmodi
autem rerum curiosi.cum Klouëekii apparatu nequaquam contenti
esse possint, talia ab hac editione melius abessent.
Scripturam editionis Ribbeckianae, ubicunque ab ipsius textu
discrepat, semper indicauit; quod cur fecerit, nullam equidem
idoneam causam uideo ; nam ratio quam in uerbis poetae
trac-tandis secutus est Ribbeck a Kloucekiana multum differt.
Quo-cunque autem consilio id fecit, non ita fieri debuit ut in I, 550,
ubi haec leghnus : arvaque] M, armaque Ribb. (PRj-bcm;
simt e. q. s.); multo etiam minus ut in VI, 802: atque]
Mark-landus, aut Ribb. e libris (ubi in omnibus codicibus scriptum
est aut). De codicibus primum dicendum fuit, de Ribbeckio
postea.
Sed haec minuta; sunt alia grauiora et diligentius
perse-quenda. Neque enim Kloucek subsidia quibus usus est ea qua
par erat diligentia adhibuit, et in nonnullis rebus ita peccauit
ut incuriae et socordiae crimine liberari nequeat. Quo iam illud
pertinet quod in scripturis codicum afferendis librariorum manus
parum accurate distinxit. Ubicunque enim in codicibus aliquid
correctum esse Ribbeckius adnotauerat, secundae manui
correc-tionem tribuit Kloucek, quasi prima manu corrigi omnino non
potuisset. Velut Medicei scripturas his tribus locis prorsus eodem
modo indicauit: II, 56 maneres M1, maneret M2; II, 632 deo
M 2, dea M1; V, 347 reddantur Mx, redduntur M2. Sed primo
loco t rubrum est, altero o supra a scriptum sine ulla
adnota-tione exhibet Ribbeck (unde prima manu correctum esse efficias),
tertio litteram u manu recenti scriptam esse idem monet. Quodsi
apparatu critico omnino usuri sumus, talia inter se confundi ac
misceri non oportet, quod per totum librum et in omnibus
codicibus fecit Klouöek. Ac ne quis editionis eius spatium
an-gustius fuisse defendat quam ut huius rei diligentem rationem
habere posset, permultis locis totas sententias ex Seruii
commen-tariis excerptas in adnotatione posuit. Quam rem etsi utilissimam
fore ipse in praefatione scribit, tamen quid commodi habitura sit
equidem non intellego; nam qui Servii commentarios curant
talibus frustulis uix contenti erunt.
Haec autem quamquam probari non possuut, tamen sciens
uoler^sque fecisse uideri debet; quod uero ubi Ribbeck de
scripturis codicum quae cum ipsius textu congruuut tacet, ibi de
eadem scriptura, etiamsi ab eius textu discrepat, nihil adnotat,
aut, si consentit, unum aliquem codicem nominat, ceteros silentio
transit, id nisi neglegentia factum est explicare non possum.
Exempla pouam ex libro nono haec, quae breuitatis causa ita
exscribam, ut Klouöekii et Ribbeckii uerba lineola interposita
iuxta ponam: 143 discrimina (F2) parua (F2, paruas P1)]
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>