- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift for filologi (og pædagogik) / Ny række : Ottende bind /
308

(1874-1922)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Et haec quidein pauca sunt; sed ut tales errores castigarem
totum Klouöekii apparatum perscrutari superuacaneum dusi, quia
exemplis quae attuli neglegentia editoris satis demonstratur,
eiusmodi autem peccata damnare, non corrigere critiei est.

In libri secundi u. 567—88, qui a bonis libris omnibus
ab-sunt, quod de codicum scripturis plerisque tacuit editor, in hac
editione fortasse non magnopere reprehendendum est; quamquam
Klouéek quidem, qui hos uersus Yergilio non abiudicauerit,
dili-gentior esse potuerat. Sed qui editionem suani apparatu critico
instruere uellet, utique non debuit tacere, in u. 584 quae uulgo
scribuntur nec habet omni codicum auctoritate carere (cfr. editio
Heynii quarta et vol. I p. 3 editionis Seruii a Thilone
confec-tae), porro in u. 587 quae uulgo scribunt nec mutauit Klouöek
ultricis flammae uix in uno et altero codice scripta esse. Nam
de omnibus codicum scripturis ut taceret non fuisse editoris
con-silium satis ostendunt illa quae ad u. 579 adscripsit : domumque,
patres] domumque patris cod. Menag. II.

Neque uero solis illis quae persecutus sum generibus
edito-rem peccauisse , sed aliis quoque modis male rem gessisse
ostendent haec, quae paucis libris perlustratis notaui: I, 518
pro lecti in RP2^1 scriptum esse lectis et idem a Seruio
commemorari dicere omisit. — II, 349, ubi K. sicut omnes fere
editores audentem scribit, item dicere omisit in Mj-’a1 auäendi
scriptum esse, nec traditam scripturam nisi codicum a^c1/2 et
Seruii auctoritate niti. — II, 448 codicis F scripturam silentio
praeteriit, qui supra illa scriptum habet alta. — In VI, 672 quo
modo factum sit ut in utraque Ribbeckii editione nulla scripturae
discrepantia adnotata hic, in ceteris omnibus quas inspexi
edi-tionibus hliic scriberetur, nescio; K. et ipse huic habet, infra
haec adnotat: 672 huic] Mo Ribb. -— VI, 827: „premuntur]
pre-rnenlur Bentleius“. Et codd. PxRb2, de quibus Ribbeck hoc
disertis uerbis testatur. — IX, 465 in codice Palatino non legi
adnotandum fuit. — IX, 514 codicum scriptura sic indicatur:
iuuat] übet M2Rbmii ; sed haec non sufficiunt; nam in P
iuuat sic scriptum est ut tres priores litterae manu recenti in
rasura suppletae sint, in P iubat (sed supra a scripto e), in M
m. 1 lubat. Sed talia persequi longum est.

In uirorum doctorum coniecturis afferendis cum suum
quis-que ingenium siue libidinem sequatur, de Klouöekii ratione dicere
parum utilitatis habet; sed tarnen hic quoque uituperatione dignus
uidetur, primum quod de Maduigii inuentis plerisque tacuit

modo quo alibi, sed falsa rettulerat (cernere feRRO V), Klouêek
Henrico duce errorem correxit. Nam de hoc loco haec scribit
Henry (Aeneid. I, p. XXV, ubi de erroribus Ribbeckii exponit):
„[Ribbeck says] that the Verona MS., testified by my own senses
to read .... decernere (12, 709), . . . . is defective with
respect to decernere“. Hic igitur, si nusquam alibi, intellegere
debebat Klouêek quid sibi uellent illae litterae inclinatae; qua re
perspecta priores errores facili opera corrigi potuerunt.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 19:59:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/nordfilol/nyr8/0324.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free