Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
XXXVI c. 6, ο. 25, XL c. 26 attinet, ubi Γ aliique codices
lacunosi sunt, his locis videndum erit, num satis accurate
investigata sit primae manus scriptura; Vulg. XXXIII c. 2
parva lacuna e r solo adfertur, de E silentium est. Vulg.
LXXI1 c. 7, c. 25 lacunae codicis E — idem autem de r
valet — expletae sunt, quod si hoc in E quoque, ut in r factum
esse testari possum, ante saeculum XV factum est, non
mirum esse apparet, si qui codices ex E oriundi nullas bis
locis habeant lacunas. In fl Marc. CCCCXXXV neque has
lacunas vidi neque eas, quas paulo supra attuli e Vulg. II
et XL; loci autem e Vulg. XXXIII c. 2, XXXVI c. 25 allati
ad vetustam codicis SL partem pertinent1).
concludere licet, ad fol. 72r finem 12) Vulg. XXXIV (fol. 73’
(intellege fol. 73’ vs 1). 13) Vulg. XXXV ,fol. 78’. 14) Vulg. XXXVI
(fol. SO’. 15) Vulg. XXXVIII ,fol. 83>>’. 16) \rulg. XL (fol. 98’. 17)
Vulg. LX (fol. 104’. 18) Vulg. XX ,fol. llO’*’. 19) Vulg. II ,fol.
133’· Cfr quae de codicis Ω parte recentiore exponam.
’) Adferri oportet ea quae de codicum Ei} origine communi opinatus
erat Fritzsche (Vol. I P. I, Rostochii 1860, Praef. p. XI): tWitti-
anus (E).....Egregius liber ex Italia avectus esse creditur et
dici etiam „Marcianus“ solet : qui si primum in numero fuit
Venetorum, caetera ejusmodi est hic Wittianus, ut ex eo
Sommerbrodtii Marcianus num. 484 videri possit fluxisse’. Ex iis autem
libris, qui Fritzschii Vol. 1 P. I continentur, praeter Vulg. XXV
Quom. hist. conscr. nullus exstat in utroque codice scriptus.
Atqui hic ipse liber primus est eorum, quos cod. Ω pars recentior
continet. Vides veri simile esse Fritzschii iudicium ex hoc ipso
libro factum esse. Apparet autem e codicum lectionibus a
Fritzschio ad Vulg. XXV allatis semper fere, ubi ei satis constet de
utriusque codicis scriptura, eadem in utroque codice scripta esse
eosque ita congruere, ut saepissime coDgruant soli. Codice Ω
col-lato vidi interdum e Sommerbrodtii silentio falsa de Ω collegisse
Fritzsehium. — Vol. II P. II, Rostochii 1869, Praef. p. VIII haec
habet Fritzsche: ,Solanus ipse demonstravit se in llermotimo’
(Vulg. XX) ,utpote festinantem ea tantum loca consuluisse, quae
sibi negotium facessivissent neque hunc dialogum ab se conferri
integrum potuisse. Quidnam Marciano codice (E) postea factum
sit, nescitur: (est autem idem atque llarl. 5694) (hoc tantum scio,
illum ah alio Marciano no 434 (Ω) qui etiamnum Venetiis est
differre eique praestare.’ Cfr et quae ad Vulg. XXIV al. de
codicis SI lacunis exposui et quae modo dixi maculis quibusdam E
videri contaminatum esse interdum. Fortasse et his ipsis lacunis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>