Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Marcianus CCCCXXXV, membranaceus, Bessariouis
iussu a Cosma (ex Ji) descriptus a. 1471. Lacunas
interdum in hoc codice ex alio fonte expletas esse apparet e
lacunarum descriptione.
ψ = Marcianus CCCCXXXVI chartaceus, saec., ut
videtur, XIII, totus ab uua manu scriptus1). Vulg.
Ium librum habeut communem codicis ß pars ree. atque
Mutinensis praeter Vulg. XIX, cuius libri initium exstat in Mut.,
reliqua pars fere tota in E. Num quo tempore S2 p. rec. est descripta,
hos libros in E fuisse veri simile sit, nondum potest dici;
quamquam probabile vides esse non plane eandem illo tempore
fuisse in E foliorum 1—5, 6—(11?), (12?)—134 dispositionem.
’) Cfr quae ad Vulg. XIV et XLII dixi. Erraverat Sommerbrodt
(Luciani codd. Marciann. lectiones, Berolini 1861), quod in codicis
Ψ libris enumerandis haec dixerat: tJavxiog (extrema pars huius
libri et qui sequuntur omnes alia eaque minus diligenti manu
exarati sunt)’, quem errorem post a Cl. V. ipso animadversum esse
probabile est, ut qui multos post id tempus libros e Ψ contulerit.
Errorem autem erroribus correxit superiore anno M. Kothstein
(Quaestt. Luciann. p. 62 et 63), qui haec habet: ,Iis de quibus
supra disputavi accedit Marcianus 436 (Ψ), de quo supra non
accuratius egi quia ad quaestionem de ordine non magni momenti
est. Codex etsi scriptus est totus eadem manu2) (nisi quod Asini
partem extremam foliis a librario omissis recentior manus addidit),
tamen e duobus fontibus compositus est, quorum prior, etsi ordine
prorsus turbato et interpolatiouibus et erroribus haud raro
depravatus, sumptus est tamen totus e codice classis prioris, iu altera
parte multo minore, quae ab Asino incipit, pleraque incerta sunt,
Asinus ipse initio quidem e Vaticano fluxisse videtur, Timon et
Somnir.m mixtorum generi adseribenda sunt’. In adnotatione haec
habet: ,2) Aliter iudicavit Sommerbrodtius, Codicum Marcianorum
lectiones pag. IX, qui Luciauea quae codici insunt recte indicavit’.
Vides haec eiusmodi esse verba, vix ut liceat dubitare, quin a
Rothsteinio ipso accurate examinatus sit hic codex; quam rem in
dubio ponere iustum esse duxissem ne ego quidem, nioi
codicem Ψ saepe examinavissem atque magna ex parte contulissem (a.
1887). Ψ autem ab uno librario scriptus est a primo folio
ad extremum. Sommerbrodtium decepit quod post c. 40 τ ο
jUêyt&og όρύμω είσω (fol. 83r ) USqUe ad C. 44 ηλαυνίν éi rtôXtr (fol. 84 r VS 10
reliqua huius libelli pars lac. rei. est omissa) colore quasi robiginoso
insigne est atramentum ; eandem manum esse non effugisset
Sommerbrodtium, sed e Vulg. XLII nihil contulerat nisi c. 1—10 Hoc
quoque Sommerbrodtium effugerat, in codicis fol. 85r scriptum
exstare Vulg. librum LVI, qui iu Ψ inscribitur ^Xéxtqov xîqi îj tw
κύκνοι.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>