Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Pte Inf. Laur. XXXII. xin, xlviii, LVII. i, xiii, xxvin, xlvi1),
li C. S. LXXXVIII Mut. CXCIII Pal. LXXIII, CLXXIV Ups.
Vat. LXXVI.
Venio nunc ad graviores quasdam lacunas breviter
tractandas. Ac prius quidem de iis agam, quae consensam
codicum testantur. A codicis Γ lacunis proficiscar
lacunas-que eorum codicum, qui ad Γ se applicant2), componam; ne
ceteras quidem lacunas codicum consentientium
praetermittam. De iis autem lacunis, quae in singulis codicibus
adhuc inventae sunt, nondum multa addi possunt ad ea
quae supra exposui.
Codicis r lacunae ad consensum pertinentes occurrunt
in Vulg. libris II, XXXIV, XXXVI, XL, LXVI, LXXII. Ex
his autem libris nullus exstat in B?*’Vat. LXXVI F3) Laur.
XXXII, xlviii, Mut. Ups., quo fit, ut gravissimo horum
codicum auxilio destituti simus in his lacunis iudicandis4),
non poteram uti in lacunis describendis; ita autem haec res a me
examinata est, ut de fide mea dubitari non debeat.
’) Addendum est (ad Vulg. VIII,XX) ne in hoc quidem codice (Laur.
LVII,xlvi) Dearum iudicium exstare.
-) Duas esse codicum Lucianeorum familias ante multos annos
monuerunt editores; eandem rem tractaverunt Siemonsen,
Rohde, Rothstein al. ita, ut in universum de hac re constet,
in singulis plurima hodie quoque obscura sint. In codicibus
examinandis mihi persuasi quosdam libros ita comparatos esse, ut
separata quaedam codicum stirps statuenda sit, quae cum mediam se
g^rat interdum, tamen ad Γ. Si alios eiusdem familiae codices
propius accedat quam ad B eosque qui eum sequuntur ducem.
Haec autem res non potest demonstrari solo lacunarum auxilio,
quamquam lacunarum natura confirmantur quae de hac re statuenda
esse alio loco multis exemplis ostendam. Pertinent autem ad
separatam illam stirpem Laur. LV1I,li aliique.
3) De F cfr. quae ad Vulg. XL adnotavi.
’) Fortasse ad codicum originem historiamque textus Lucianei
illustrandam maximi erit aliquando momenti, quod illi ipsi libri, ubi
lacunosus est /; testis huius familiae locupletissimus idemque, si
E excipimus, vetustissimus — E autem, ut admonui supra, iisdem
locis atque Γ lacunosus est interdum fuitque fortasse gemello suo
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>