| BIARMIA igitur est regio Septentrionalis, cujus Zenit |
| est in ipso polo Arctico: eiusque Orizon est idem cum | |
| circulo æquinoctiali: qui Zodiacum in duas partes æquales | |
| intersecans, efficit, vt vna medietas totius anni sit vnus dies | |
| artificialis, & altera medietas vna nox: & ita totus annus | |
| esset ibi vnus dies naturalis. Sed cum ibi sol nunquam | Positio autoris sphæræ |
| magis 23. gradibus sub Orizonte deprimatur, videtur | |
| (inquit autor sphæræ) quod illis sit dies continuus sine nocte. | |
| In omni enim climate dies oritur, antequam sol supra | |
| Orizontem eleuatur per 18. gradus, secundum sententiam | |
| Ptolemæi, aut secundum alios ad 30. gradus, scilicet per quantitatem vnius signi. |
| Hactenus conuenienter ad naturam philosophatus est idem autor sphæræ. Quod autem |
| subintulit, iniuriosum est naturæ: quam iudicare debuisset providentiorem circa | |
| conservationem vniversi. Illam enim nunquam intermissam lucem naturæ beneficio | |
| concessam, perpetuis nubibus obsuscans, ait, radium solarem ibi existentem, ad eo debilis | |
| esse virtutis, vt elevatos vapores consumere, aut purgare nequeat. Proinde (inquit) | |
| neque aer serenus ibi est, neque dies. Hoc ille dicere voluit. At ex opposito surgunt | Positio Plinii & Solini. |
| duo magni philosophi, Plinius, & Solinus, qui propter continuam solaris luminis | |
| præsentiam affirmant, ibi omnia intolerabili solis ardore periclitari. Ita isti, & ille, | |